camminare insieme - Diocesi Altamura - Gravina - Acquaviva delle ...

camminare insieme - Diocesi Altamura - Gravina - Acquaviva delle ... camminare insieme - Diocesi Altamura - Gravina - Acquaviva delle ...

diocesidialtamura.it
from diocesidialtamura.it More from this publisher
11.06.2013 Views

N. 1414/2004 CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA (de seminariis atque studiorum institutis) congregatio de institutione catholica (de seminariis atque studiorum institutis), attentis commendatitiis litteris Exc.mi ac Rev.mi Archiepiscopi Lyciensis legitime præsentantis; perpensis titulis dotibusque quibus candidatus qui probe præsit aptus demonstratur; cum compererit eundem rite electum esse; ad normam, tum art. 18 Constitutionis Apostolicæ Sapientia christiana, tum peculiarium Statutorum Rev.dum D.num Salvatorem PALESE, Dioeceseos Uxentinæ - S. Mariæ Leucadensis Presbyterum, pro-præsidem facultatis theologicæ apulicæ in civitate Barensi sitæ pro munere hoc Decreto ad biennium approbat atque nominat, omnibus ipsi agnitis tributisque iuribus et officiis huiusmodi muneri de more adnexis; ceteris servatis de iure servandis; contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romæ, ex ædibus eiusdem Congregationis, die XX mensis Iunii, a. D. MMV. Zenon Card. Grocholewski Præfectus ✠ J. Michael Miller, c.s.b. a Secretis

0 N. 1414/2004 CONGREGATIO DE INSTITUTIONE CATHOLICA (de seminariis atque studiorum institutis) congregatio de institutione catholica (de seminariis atque studiorum institutis), lectis perpensisque Statutis Facultatis Theologicæ Apulicæ, in civitate Barensi sitæ, ad normam Constitutionis Apostolicæ Sapientia christiana recognitis, quæ in eorumdem LXIV articulis dicuntur, definiuntur ac statuuntur hoc Decreto rata habet atque ad quinquennium experimenti gratia approbat; iisque ad quos pertinet ut rite observentur præcipit; ceteris servatis de iure servandis. Datum Romæ, ex ædibus eiusdem Congregationis, die XX mensis Iunii, a. D. MMV. Zenon Card. Grocholewski Præfectus ✠ J. Michael Miller, c.s.b. a Secretis

N. 1414/2004

CONGREGATIO

DE INSTITUTIONE CATHOLICA

(de seminariis atque studiorum institutis)

congregatio de institutione catholica (de seminariis atque

studiorum institutis), attentis commendatitiis litteris Exc.mi ac Rev.mi

Archiepiscopi Lyciensis legitime præsentantis; perpensis titulis dotibusque

quibus candidatus qui probe præsit aptus demonstratur; cum compererit

eundem rite electum esse; ad normam, tum art. 18 Constitutionis

Apostolicæ Sapientia christiana, tum peculiarium Statutorum

Rev.dum D.num Salvatorem PALESE,

Dioeceseos Uxentinæ - S. Mariæ Leucadensis Presbyterum,

pro-præsidem

facultatis theologicæ apulicæ

in civitate Barensi sitæ

pro munere hoc Decreto ad biennium approbat atque nominat, omnibus

ipsi agnitis tributisque iuribus et officiis huiusmodi muneri de

more adnexis; ceteris servatis de iure servandis; contrariis quibuslibet

minime obstantibus.

Datum Romæ, ex ædibus eiusdem Congregationis, die XX mensis

Iunii, a. D. MMV.

Zenon Card. Grocholewski

Præfectus

✠ J. Michael Miller, c.s.b.

a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!