10.06.2013 Views

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Bologna 49

1286, agosto 7-12

Inquisizioni

Inquisizione contro una veste caudata

Die mercurei VII intrante augusto.

Domina Francisca uxor Feudi draperii capelle Sancte Lucie accusata per Iacobum

de Stanfonti nuntium comunis Bononie quod hodie per totam diem sit coram

notarium domini potestatis actenus quia ipsa domina Francisca trahebat post

se caudam unius gonelle m[…]ni viridi et non permisit sibi eam mensurari et hoc

fuit die predicto.

Domina Francisca uxor Fey domini Bonacursi de capella Sancte Lucie negat se

habere caudam gonelle sue quam in dorso habebat tunc quando scripta fuit per notarium

domini potestatis in die festivitatis beati sancti Dominici mayorem quam

contineatur in statutis seu ordinamentis comunis Bononie. Item dicit quod per

eam non remansit quin mensurata esset per dictum notarium domini potestatis,

sed propter tumultum gencium non potuit mensurari.

Die lune XII intrante augusto.

Dominus Petrus de Boetis capelle Sancte Lucie quia interrogatus precepta

domini potestatis et de veritate dicenda qui suo sacramento dixit quod die mercurei

predicto quando domina Francisca preditta inventa fuit penes ecclesiam

Sancti Dominici per notarium domini potestatis et scripta per ipsum notarium

habere caudam gonelle sue mayorem quam contineatur in statuto comunis Bononie,

quod ipsa cauda non fuit ei mensurata per dictum notarium nec per

nuncios qui secum erant et hoc propter presuram gentium que ibi erat propter

festum.

Petrus Petrizoli Tancredi capelle Sancti Mani qui interrogatus die predicto

precepta domini potestatis et de veritate dicenda qui suo sacramento dixit quod

die mercurei predicto quando domina Francisca preditta inventa fuit per notarium

domini potestatis penes ecclesiam Sancti Dominici et scripta per ipsum notarium

habere caudam gonelle sue mayorem quam contineatur in statuto comunis

Bononie, quod ipsa cauda non fuit ei mensurata per dictum notarium nec per

nuncios qui secum erant et hoc propter presuram gentium que ibi erat propter

festum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!