la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ... la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

archivi.beniculturali.it
from archivi.beniculturali.it More from this publisher
10.06.2013 Views

620 Legislazione suntuaria Rubrica de dotibus et donis mulierum et earum aredamentis 82 De exequiis mortuorum et de modo tenendo circa sepulturam et officium septimae mortuorum Ut cives et habitatores civitatis Regii releventur a superfluis expensis quibus in sepeliendis defunctis et in officiis defunctorum celebrandis ex quadam consuetudine gravantur, volentes in predictis ponere modum et ordinem laudabilem et honestum et ad utilitatem animarum tendentem et pompam et fastum prohibentem, statuimus et ordinamus quod de cetero, cum contigerit aliquam personam mori in civitate Regii vel eius burgis, heredes vel propinqui dicti defuncti non faciant neque fieri faciant per civitatem aliquod preconizamentum de eundo ad ipsum mortuum et seu sepulturam ipsius mortui, sed possint mittere ad vocandum seu invitandum tantummodo consanguineos, affines et illos qui fuerint de arte et seu universitate et collegio ipsius defuncti et vicinos de eadem vicinia ipsorum defunctorum et non alios laicos, nisi tales mortui fuissent nobiles habentes iurisdictionem, milites aut doctores et comites, quo casu possent invitare quoscunque. Et similiter ad officium septimae non debeant neque possint invitare et seu vocari et invitari facere nisi predictos ut supra, sub poena si contrafecerint librarum quinquaginta applicandarum comuni Regii. Et etiam non possit nec debeat per aliquam personam, masculum vel feminam, fieri in domo dicti defuncti vel in via dum corpus mortuum defertur ad ecclesiam nec in ipsa ecclesia nec ad monumentum nec in redeundo ad domum defuncti planctus vel ululatus aliquis cum clamore et alta voce, vel fortiter percutere cum palmis elevatis, sed plane et quiete et absque rumore vel clamore omnia procedant. Et si quis contrafecerit cadat in poenam librarum decem applicandarum ut supra. Ordinantes etiam quod uxor, mater, filia, nurus sive alia mulier dicto defuncto coniuncta usque in tertium gradum non possint sequi extra domum corpus defuncti dum portatur ad ecclesiam ad sepeliendum, sed remanere debeant in domo, et si qua contrafecerit cadat in poenam predictam. Volentes insuper quod postquam defunctus fuerit extractus de domo super barra quod portatores teneantur et debeant illum super barra portare ad ecclesiam in qua erit sepeliendum et non differre nec illum aliquo modo deponere quousque fuerint ad ecclesiam, et si contrafecerint cadant in poenam librarum decem applicandarum ut supra. Et ante ipsum defunctum dum portabitur ad ecclesiam possint portari sex duplerii sive cerei et non plures, cuiuscunque condictionis fuerit dictus defunctus, exceptis tamen cereis societatum batutorum et artium civitatis Regii; et non possint etiam portari ante dictum defunctum dum defertur ad sepeliendum ut 82 Vedi 1489, settembre 12. Provvigioni, Rubrica de dotibus et donis mulierum et earum aredamentis.

Reggio Emilia 621 supra nisi cruces ecclesiarum et collegiorum et conventuum invitatorum. Et similiter aliae campanae non possint occasione dicti defuncti pulsari nisi dictarum ecclesiae ad quam sepelitur et suae parochiae et ecclesiae maioris si ordinabitur. Et ad predicta officia mortuorum tam sepulturae quam septimae aliqui sacerdotes, clerici, fratres, monachi aut religiosi, capitula vel regulae fratrum accedere non debeant nisi fuerint invitatae et invitati per executorem et seu dispensatorem et facientem nomine heredum defunctorum, et cui executori et seu dispensatori debeant dari in scriptis nomina invitandorum, quibus invitatis et non aliis dentur candellae et aliae oblationes consuetae. Et rogetur reverendissimus dominus episcopus quod dominationi suae placeat iniungi facere predictis sacerdotibus, clericis et fratribus ut non vadant ad dictas exequias et officia nisi fuerint invitati. Et insuper ut penitus aboleatur quaedam consuetudo quae inolevit in civitate Regii quod heredes vel propinqui 83 defuncti solent mittere certam quantitatem panis ad domos affinium et amicorum ante septimum fiendum pro defuncto, statuimus et ordinamus quod si heredes defuncti vel propinqui 84 constituerint dispensare pro anima defuncti aliquam quantitatem panis, teneantur et debeant illam dispensare et distribuere ad hostium defuncti inter pauperes Christi et etiam mittere ad monasteria Mendicantium et aliorum religiosorum, et non mittere nec dare possint aliquam quantitatem panis affinibus et amicis nisi essent pauperes et indigentes. Et si contrafecerint cadant in poenam librarum quinquaginta applicandarum ut supra. Et ubi presens statutum in aliqua sui parte reperiretur esse contra libertatem ecclesiasticam, ex nunc in illis partibus sive parte cassaverunt et cassant et pro cassato et abollito haberi mandaverunt 85 . De conviviis Ut penitus removeantur sumptuosae et multifariae expensae quae quotidie in conviviis fiunt in maximum damnum civium, statuimus et ordinamus quod de cetero nullus audeat vel presumat in conviviis nuptiarum et seu in coena vel prandio ob nuptias facto dare vel dari facere aliquibus discunbentibus epulas ultra infrascriptas, videlicet: carnes qualescunque et quomodocunque placuerit ad lessum pro uno epulo, et similiter carnes quotcunque et qualescunque placuerit ad rostum in una vel duabus vicibus vel epulis prout placuerit et ferculum vel turtam prout placuerit pro alio epulo, non computatis fructibus, saporibus et confectionibus qui et quae dari possint, et qui contrafecerit puniatur in libris quinquaginta applicandis comuni Regii pro dimidia et pro alia dimidia accusatori pro quolibet epulo dato ul- 83 vel propinqui nel margine destro di altra mano. 84 vel propinqui nell’interlinea con segno di richiamo di altra mano. 85 Et ubi presens … mandaverunt di altra mano.

Reggio Emilia 621

supra nisi cruces ecclesiarum et collegiorum et conventuum invitatorum. Et similiter

aliae campanae non possint occasione dicti defuncti pulsari nisi dictarum ecclesiae

ad quam sepelitur et suae parochiae et ecclesiae maioris si ordinabitur. Et ad

predicta officia mortuorum tam sepulturae quam septimae aliqui sacerdotes, clerici,

fratres, monachi aut religiosi, capitula vel regulae fratrum accedere non debeant nisi

fuerint invitatae et invitati per executorem et seu dispensatorem et facientem nomine

heredum defunctorum, et cui executori et seu dispensatori debeant dari in scriptis

nomina invitandorum, quibus invitatis et non aliis dentur candellae et aliae

oblationes consuetae.

Et rogetur reverendissimus dominus episcopus quod dominationi suae placeat

iniungi facere predictis sacerdotibus, clericis et fratribus ut non vadant ad dictas

exequias et officia nisi fuerint invitati.

Et insuper ut penitus aboleatur quaedam consuetudo quae inolevit in civitate

Regii quod heredes vel propinqui 83 defuncti solent mittere certam quantitatem panis

ad domos affinium et amicorum ante septimum fiendum pro defuncto, statuimus

et ordinamus quod si heredes defuncti vel propinqui 84 constituerint dispensare

pro anima defuncti aliquam quantitatem panis, teneantur et debeant illam dispensare

et distribuere ad hostium defuncti inter pauperes Christi et etiam mittere ad

monasteria Mendicantium et aliorum religiosorum, et non mittere nec dare possint

aliquam quantitatem panis affinibus et amicis nisi essent pauperes et indigentes. Et

si contrafecerint cadant in poenam librarum quinquaginta applicandarum ut supra.

Et ubi presens statutum in aliqua sui parte reperiretur esse contra libertatem ecclesiasticam,

ex nunc in illis partibus sive parte cassaverunt et cassant et pro cassato et

abollito haberi mandaverunt 85 .

De conviviis

Ut penitus removeantur sumptuosae et multifariae expensae quae quotidie in

conviviis fiunt in maximum damnum civium, statuimus et ordinamus quod de cetero

nullus audeat vel presumat in conviviis nuptiarum et seu in coena vel prandio

ob nuptias facto dare vel dari facere aliquibus discunbentibus epulas ultra infrascriptas,

videlicet: carnes qualescunque et quomodocunque placuerit ad lessum pro

uno epulo, et similiter carnes quotcunque et qualescunque placuerit ad rostum in

una vel duabus vicibus vel epulis prout placuerit et ferculum vel turtam prout placuerit

pro alio epulo, non computatis fructibus, saporibus et confectionibus qui et

quae dari possint, et qui contrafecerit puniatur in libris quinquaginta applicandis

comuni Regii pro dimidia et pro alia dimidia accusatori pro quolibet epulo dato ul-

83 vel propinqui nel margine destro di altra mano.

84 vel propinqui nell’interlinea con segno di richiamo di altra mano.

85 Et ubi presens … mandaverunt di altra mano.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!