la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ... la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

archivi.beniculturali.it
from archivi.beniculturali.it More from this publisher
10.06.2013 Views

618 Legislazione suntuaria Rubrica de dotibus et donis mulierum et earum aredamentis 80 Quia interest rey publice, cives et subditos habere locupletes et excidere causas quibus ipsi depauperentur, considerantes quod hodiernis temporibus in constitutione dotium predicti cives et subditi excedunt debitam et honestam summam et quantitatem et in dies eos magis excedere suspicatur, in tantum quod facultates et patrimonia eorum valde minuuntur et in futurum plus minui credit[ur], adeo quod multe domicelle istius civitatis, quarum parentes et propinqui cum eorum facultatibus ad tam magnas dotes constituendas non suppetunt, propter eorum impotentiam inupte manent vel saltem non secundum earum condictionem et statum nubere possunt, quare volentes indemnitati civium nostrorum consulere et rey publice bono providere, statuimus et ordinamus quod de cetero nulla persona civitatis, districtus vel ducatus Regii cuiuscunque gradus et condictionis existat per se, alium vel alios possit dare vel promittere aut constituere in dotem vel nomine dotis inter vivos vel in ultima voluntate pro dote et augumento dotis vel sub nomine augumenti dotis coniunctim vel divisim relinquere filie, sorori vel alii mulieri sibi consanguinitate coniuncte vel extranee ultra ducatos quatuorcentum auri vel aliud excedens dictam quantitatem sive eius vallorem. Quod si ultra dictam sumam dictorum quatuorcentum ducatorum datum, promissum vel in ultima voluntate relictum fuerit, actus ipse et sive contractus vel promissio talis nullius effectus et obligationis sit et pro nullo et infecto sit et habeatur omnino, nec ex eo possit agi vel repeti ultra dictam quantitatem. Et nihilominus contraffaciens tam dando, constituendo, promittendo vel relinquendo quam etiam reccipiendo incidat ipso iure in penam ducatorum centum applicandam comuni Regii. Et predicta locum non habeant in nobilibus habentibus castella et iurisdictionem hominum et similiter in habentibus filias feminas legiptimas solum et non habentibus filios masculos legiptimos et naturales et cetera. Et similiter sub eadem pena ut supra applicanda non possit aliquis ex supradictis dare, promittere vel relinquere dona sive aredamenta dictis dotatis sive dotandis ut supra nisi ad rationem quindecim pro centonario dotis constitute vel constituende, ita quod dictam quantitatem nullo modo excedat dicta dona sive aredamenta. Quod si aliter factum fuerit, omnis datio, assignatio sive promissio vel obligatio habeatur omnino pro nulla et infecta. Additientes quod si contigerit relinqui vel promitti alicui aredamenta vel dona in genere debeant taxari arbitrio iudicis, qui non possit nec valeat taxare pro tali promissione vel relicto arredamentorum ultra quantitatem predictam, videlicet ad rationem quindecim pro centonario dotis date, convente, promisse vel relicte. Additientes insuper quod nullus possit cogi ad dandum vel promittendum ultra dotem aliqua donaria vel arredamenta nec possint peti vel exigi nisi fuerint expresse promissa vel relicta. 80 Collazionato con: 1500. Statuti, Rubrica de dotibus et donis mulierum et earum aredamentis.

Reggio Emilia 619 1500 Statuti De dotibus et donationibus mulierum Super dotibus et donationibus mulierum ita decernimus observari: quod si aliquis acceperit uxorem et ex ea habuerit dotem a decem florenis auri infra, non habeat potestatem donandi uxori sue propter nuptias nec aliter quomodocunque ex quacunque causa ultra florenos duos auri, si habuerit in dotem a decem florenis auri ultra usque ad quantitatem florenorum vigintiquinque auri, tunc possit donare usque ad quinque florenos et non ultra, si autem habuerit in dotem a vigintiquinque florenis auri supra usque ad centum non possit donare seu donationem facere ultra florenos decem auri, abinde vero supra quantacunque fuerit dos possit donare florenos vigintiquinque auri et non ultra. Et si facta fuerit donatio ultra dictam summam nulla sit et pro nulla habeatur ipso iure tanquam facta in fraudem huius statuti. In ultima vero voluntate concedimus facultatem legandi vel donandi uxori usque ad quantitatem de qua supra, singula singulis congrue referrendo, et non ultra aliquo modo, in denariis vel rebus. Et hoc si maritus habuerit ascendentes ex linea paterna vel descendentes masculos ex agnatione sua quocunque gradu vel filias feminas in primo grado tantum. Si vero non habuerit descendentes vel ascendentes ut supra, tunc habeat potestatem maritus relinquendi uxori sue quicquid voluerit, donec autem mulier in domo vel supra bonis mariti sui defuncti habitare vel stare voluerit honeste et vitam vidualem pro marito ducere, etiam si ei nihil relictum fuerit, victum et vestitum secundum possibilitatem bonorum quondam mariti sui habeat et non ultra, donec et quousque dotem et legatum non petierit. Et si de domo mariti exire voluerit uxor post annum et habere dotem et donationem propter nuptias, alimenta percipere debeat donec de dote sibi fuerit integre satisfactum vel interesse, prout in statuto sub rubrica «De alimentis prestandis uxori». Si vero fuerit dicta uxor relicta a marito domina, massaria et usufructuaria dictis ascendentibus vel descendentibus ut supra existentibus, tunc solum una cum predictis percipere possit fructus bonorum mariti et ex eis ali cum ipsis. Et si pacifice habitare vel stare non posset vel nolet cum predictis, tunc consequi possit quartam partem usufructus bonorum mariti, salva semper manente rerum substantia, ipsa manente in viduitate ut supra et non aliter et donec et quousque dotes et legata non petierit ut supra. Possit tamen omni casu maritus ipse legare dicte eius uxori quartam partem usufructus bonorum suorum tantum, ipsa tamen non petente dotem nec alia legata et manente in viduitate ut supra. De vestibus et ornamentis mulierum 81 81 Vedi 1489, settembre 12. Provvigioni, Rubrica de vestibus et aliis ornamentis mulierum.

618 Legislazione suntuaria

Rubrica de dotibus et donis mulierum et earum aredamentis 80

Quia interest rey publice, cives et subditos habere locupletes et excidere causas

quibus ipsi depauperentur, considerantes quod hodiernis temporibus in constitutione

dotium predicti cives et subditi excedunt debitam et honestam summam et

quantitatem et in dies eos magis excedere suspicatur, in tantum quod facultates et

patrimonia eorum valde minuuntur et in futurum plus minui credit[ur], adeo

quod multe domicelle istius civitatis, quarum parentes et propinqui cum eorum facultatibus

ad tam magnas dotes constituendas non suppetunt, propter eorum impotentiam

inupte manent vel saltem non secundum earum condictionem et statum

nubere possunt, quare volentes indemnitati civium nostrorum consulere et rey publice

bono providere, statuimus et ordinamus quod de cetero nulla persona civitatis,

districtus vel ducatus Regii cuiuscunque gradus et condictionis existat per se,

alium vel alios possit dare vel promittere aut constituere in dotem vel nomine dotis

inter vivos vel in ultima voluntate pro dote et augumento dotis vel sub nomine augumenti

dotis coniunctim vel divisim relinquere filie, sorori vel alii mulieri sibi

consanguinitate coniuncte vel extranee ultra ducatos quatuorcentum auri vel aliud

excedens dictam quantitatem sive eius vallorem. Quod si ultra dictam sumam dictorum

quatuorcentum ducatorum datum, promissum vel in ultima voluntate relictum

fuerit, actus ipse et sive contractus vel promissio talis nullius effectus et obligationis

sit et pro nullo et infecto sit et habeatur omnino, nec ex eo possit agi vel repeti

ultra dictam quantitatem. Et nihilominus contraffaciens tam dando, constituendo,

promittendo vel relinquendo quam etiam reccipiendo incidat ipso iure in

penam ducatorum centum applicandam comuni Regii.

Et predicta locum non habeant in nobilibus habentibus castella et iurisdictionem

hominum et similiter in habentibus filias feminas legiptimas solum et non habentibus

filios masculos legiptimos et naturales et cetera. Et similiter sub eadem pena

ut supra applicanda non possit aliquis ex supradictis dare, promittere vel relinquere

dona sive aredamenta dictis dotatis sive dotandis ut supra nisi ad rationem

quindecim pro centonario dotis constitute vel constituende, ita quod dictam quantitatem

nullo modo excedat dicta dona sive aredamenta. Quod si aliter factum fuerit,

omnis datio, assignatio sive promissio vel obligatio habeatur omnino pro nulla

et infecta. Additientes quod si contigerit relinqui vel promitti alicui aredamenta vel

dona in genere debeant taxari arbitrio iudicis, qui non possit nec valeat taxare pro

tali promissione vel relicto arredamentorum ultra quantitatem predictam, videlicet

ad rationem quindecim pro centonario dotis date, convente, promisse vel relicte.

Additientes insuper quod nullus possit cogi ad dandum vel promittendum ultra

dotem aliqua donaria vel arredamenta nec possint peti vel exigi nisi fuerint expresse

promissa vel relicta.

80 Collazionato con:

1500. Statuti, Rubrica de dotibus et donis mulierum et earum aredamentis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!