la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ... la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

archivi.beniculturali.it
from archivi.beniculturali.it More from this publisher
10.06.2013 Views

616 Legislazione suntuaria Comitatini autem qui operibus rusticis vaccant ruri permanentes non possint portare aliquam zonam vel tessutum de sirico fulcitam vel fulcitum in aliqua quantitate de auro vel argento, nec vestes zornelias duploydes vel alia vestimenta aliqua et caligas de syrico vel de grana, excepto bireto quod defferre possint de lanna de grana aut alia tintura modo granata simpliciter non excedat. Addicientes insuper quod nulla mulierum de quibus in presenti statuto postquam fuerit marito copullata per octo dies possit aut valeat capite discoperto et non tecto aliquo vello vel panicello incedere sive ire per civitatem vel ecclesias ingredi aut in adstare 77 . Similiter nec 78 sgolaturas aliquas habere vel portare ad aliquas vestes zornelias ante aut post que inhoneste videantur, quod intelligatur inhonesta defferri ubi a parte anteriori excederent digitos tres a cana guturis infra et a parte posteriori per unum quartum brachii ad mensuram sartorum vel mercatorum a collo infra. Coctas vero et camoras et guarnellos defferre possint cum sgolaturis, ita tamen quod mamelle coperiantur nec videri possint, et tales cote, camore et guarnelli sint a parte anteriori clause et fibullate. Hoc etiam addito, quod sartor vel sartrix magister vel magistra aut quilibet alius laborans et faciens laboreria vel incidens contra presens statutum in qualibet sui parte incidat et incidisse ipso facto intelligatur in penna librarum vigintiquinque applicandarum ut infra dicetur in penna imponenda ceteris, in quam pennam etiam incidat sartor qui talibus vestibus prohibitis vestierit aliquam mulierem. Et in supradictis omnibus et singulis in presenti statuto dispositis contrafacientes si fuerint cives vel habitatores ut supra in civitate Regii incidant in penam perdendi robas etiam si aliene sint, et ulterius in ducatis vigintiquinque auri, in quas pennas ipso facto incidant applicandas pro quarta parte inventori, denuntiatori vel accussatori, cui inventori si fuerit officialis credatur cum eius sacramento, aliis autem cum eorum sacramento et uno teste fide digno, et pro quarta parte camere ducali Regii, et pro alia quarta parte comuni Regii et pro alia parte offitiali qui condemnaverit et cum effectu dictam pennam exigerit. Si autem fuerint comitatini vel comitatine incidant in pennam perdendi robas ut supra et ultra in pennam librarum decem monete currentis totiens aufferrenda quotiens fuerit contrafactum applicandam ut supra etiam si tales robe essent aliene ut supra est dictum. Ordinantes quod dominus potestas, eius vicarius, sindicus pallatii et quilibet alius iusdicens in civitate Regii et etiam iudex ad victualia deputatus et quilibet eorum possint et debeant contraffacientes presenti statuto vel aliquibus in eo contentis inquirere ac punire sine figura iudicii et circonscripto omni iuris et statutorum rigore ac solemnitate vel forma, feriis aliquibus non obstantibus etiam repentinis et executive etiam absque aliqua sententia et alia quavis declaratione. Nec a predictis aut aliquo predictorum possit appellari vel supplicari, vel aliquod officium iudicis implorari vel aliud remedium intentari nec restitutio in integrum peti ex capite minoris etatis vel aliter, et quilibet sit legiptimus accussator, et si voluerit teneatur secretus. 77 1500 omette aut in adstare. 78 1500 aggiunge aliqua mulier etiam non nupta cuiuscunque condictionis existat possit.

Reggio Emilia 617 Et quilibet offitialis iusdicentum, videlicet dominus potestas, eius vicarius et alii iusdicentes, qui requisitus postquam inventio facta fuerit, accusatio vel denuntiatio, fuerit negligens in faciendo, condemnando et exequendo ut supra dictum est, ipso facto incidisse intelligatur in eandem penam ducatorum vigintiquinque auri pro dimidia applicandam camere ducali et pro alia dimidia comuni Regii et retinendum de suo salario, et possit de hac negligentia suis loco et tempore sindicari. Additientes quod pro predictis pennis pecuniariis teneantur et exigi possit pater pro filia in cuius potestate esset, maritus pro uxore, frater pro sorore et patruus pro nepte sub quorum gubernatione seu potestate essent dicte mulieres contraffacientes in solidum, salvo iure ipsis maritis et eorum heredibus retinendi tantum de dotibus sue uxoris ab ea vel ab heredibus ipsius quantum solverit pro pena predicta. Providemus etiam, statuimus et volumus quod in predictas penas superius expressas modo et forma predictis incidant quecunque mulieres habentes seu tenentes in domo super lectis aut cuna in qua habent suos infantes vel extra domum defferre eum ad baptizandum mittere infantes quoscunque cupertorios de panno aurato vel argenteo cuiuscunque valloris et qualitatis, sed de sirico aut panno roxato vel de grana concedimus quod uti possint, qui tamen non excedat valorem ducatorum decem si fuerit doctor vel miles auratus. Si vero de aliis personis supra expressis in capitulo incipiente «Item et tertio etiam exceptis» et cetera, ducatos sex. Ceteris vero personis de quibus in capitulo incipiente «Ceteris autem mulieribus» et cetera, ducatos tres et non ultra. Similiter nec defferre nec habere panicellos auro vel argento contextos in aliqua sui parte in domo vel super dictis cunis vel aliter ad fontem baptismi defferre cum infantibus ad baptizandum deffer[en]tur. Preterea quia viri non minus honestati incombere debent quam mulieres, quarum caput et speculum eis esse debent, statutum et ordinatum est massculi cuiuscumque etatis, gradus, status et condictionis existant a decimo etatis sue anno supra uti, defferre aut portare quovis modo non possint aut valeant in domo vel extra domum caligas clausas a parte anteriori ostendentes quasi formam et signum virilis membri nisi supra ipsas in dorso habuerint et habeant zachettum sive vistidellum vel zorneliam clausam vel aliquid aliud ante claupsum 79 talis longitudinis quod nullatenus apparere vel videri possit de subtus forma predicta vel pars eius aliqua. Nec possint ipsi masculi ut supra portare zornelias apertas a parte anteriori quinymo taliter sutas et clausas habere et defferre debeant, quod non possit videri forma vel pars ipsius ut supra. Sub penna minoribus decem et octo annis librarum decem pro qualibet vice et maioribus annis decem et octo librarum viginti pro qualibet vice applicanda ut supra, et que exigi possit et in ea procedi et credi ac fieri in omnibus et per omnia ut supra de reliquis penis dictum est, excepto quod hoc ultimo casu et capitulo loquente de masculis, alter non teneatur pro altero et unus pro alio. Quod statutum et que omnia et singula superius dicta, facta et disposita in presenti statuto locum sibi vendicant post octo dies inmediate a die publicationis. 79 claupsum] camisiam 1500.

Reggio Emilia 617

Et quilibet offitialis iusdicentum, videlicet dominus potestas, eius vicarius et alii

iusdicentes, qui requisitus postquam inventio facta fuerit, accusatio vel denuntiatio,

fuerit negligens in faciendo, condemnando et exequendo ut supra dictum est, ipso

facto incidisse intelligatur in eandem penam ducatorum vigintiquinque auri pro dimidia

applicandam camere ducali et pro alia dimidia comuni Regii et retinendum

de suo salario, et possit de hac negligentia suis loco et tempore sindicari.

Additientes quod pro predictis pennis pecuniariis teneantur et exigi possit pater

pro filia in cuius potestate esset, maritus pro uxore, frater pro sorore et patruus pro

nepte sub quorum gubernatione seu potestate essent dicte mulieres contraffacientes

in solidum, salvo iure ipsis maritis et eorum heredibus retinendi tantum de dotibus

sue uxoris ab ea vel ab heredibus ipsius quantum solverit pro pena predicta.

Providemus etiam, statuimus et volumus quod in predictas penas superius expressas

modo et forma predictis incidant quecunque mulieres habentes seu tenentes

in domo super lectis aut cuna in qua habent suos infantes vel extra domum defferre

eum ad baptizandum mittere infantes quoscunque cupertorios de panno aurato vel

argenteo cuiuscunque valloris et qualitatis, sed de sirico aut panno roxato vel de

grana concedimus quod uti possint, qui tamen non excedat valorem ducatorum decem

si fuerit doctor vel miles auratus. Si vero de aliis personis supra expressis in capitulo

incipiente «Item et tertio etiam exceptis» et cetera, ducatos sex. Ceteris vero

personis de quibus in capitulo incipiente «Ceteris autem mulieribus» et cetera, ducatos

tres et non ultra. Similiter nec defferre nec habere panicellos auro vel argento

contextos in aliqua sui parte in domo vel super dictis cunis vel aliter ad fontem

baptismi defferre cum infantibus ad baptizandum deffer[en]tur.

Preterea quia viri non minus honestati incombere debent quam mulieres, quarum

caput et speculum eis esse debent, statutum et ordinatum est massculi cuiuscumque

etatis, gradus, status et condictionis existant a decimo etatis sue anno supra

uti, defferre aut portare quovis modo non possint aut valeant in domo vel extra domum

caligas clausas a parte anteriori ostendentes quasi formam et signum virilis

membri nisi supra ipsas in dorso habuerint et habeant zachettum sive vistidellum

vel zorneliam clausam vel aliquid aliud ante claupsum 79 talis longitudinis quod nullatenus

apparere vel videri possit de subtus forma predicta vel pars eius aliqua. Nec

possint ipsi masculi ut supra portare zornelias apertas a parte anteriori quinymo taliter

sutas et clausas habere et defferre debeant, quod non possit videri forma vel

pars ipsius ut supra. Sub penna minoribus decem et octo annis librarum decem pro

qualibet vice et maioribus annis decem et octo librarum viginti pro qualibet vice

applicanda ut supra, et que exigi possit et in ea procedi et credi ac fieri in omnibus

et per omnia ut supra de reliquis penis dictum est, excepto quod hoc ultimo casu et

capitulo loquente de masculis, alter non teneatur pro altero et unus pro alio. Quod

statutum et que omnia et singula superius dicta, facta et disposita in presenti statuto

locum sibi vendicant post octo dies inmediate a die publicationis.

79 claupsum] camisiam 1500.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!