10.06.2013 Views

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Reggio Emilia 603

1411

Statuti

De dotibus et donationibus mulierum

Super dotibus et donationibus mulierum ita decernimus observari: quod si aliquis

acceperit uxorem et ex ea habuerit dotem a decem florenis auri infra, non habeat

potestatem donandi uxori sue propter nuptias ultra florenos duos, si vero habuerit

in dotem a decem florenis auri ultra usque in quant[it]atem florenorum vigintiquinque

auri, tunc possit donare usque ad quinque florenos et non ultra, si autem

habuerit in dotem a vigintiquinque florenis auri supra quantumcumque ascendat

non possit donare seu donationem facere ultra florenos decem auri. Et si facta

fuerit donatio ultra dictam summam nulla sit et pro nulla habeatur ipso iure tamquam

facta in fraudem huius statuti 54 .

In ultima vero voluntate concedimus facultatem donandi uxori quantumcumque

dederit ipsa mulier in dotem usque ad quantitatem decem florenorum auri et

non ultra aliquo modo, in denariis vel rebus. Et hoc si maritus habuerit ascendentes

vel descendentes, masculos vel feminas. Si vero non habuerit descendentes vel

ascendentes ut supra, tunc habeat potestatem maritus relinquendi uxori sue quicquid

voluerit, donec autem mulier in domo vel supra bonis mariti sui defuncti habitare

vel stare voluerit honeste victum et vestitum secundum possibilitatem bonorum

quondam mariti sui habeat et non ultra aliquo modo, quamquam relicta fuerit

a testatore domina, massaria et uxufructuaria, salva semper manente rerum substantia,

ita tamen quod filii et filie et neptes et nepotes ex testamento vel ab intestato

succedentes una cum uxore debeant percipere fructus et ex eis alli. Et si de domo

mariti exire voluerit uxor post annum et habere dotem et allimenta percipere debeat

donec de dote sibi fuerit integre satisfactum. Et si uxor defuncti dotem suam

recipere nollet, tunc non teneantur heredes mariti alimenta aliqua sibi prestare.

Quod mortui non preconizentur per civitatem 55

Quod plantus non fiat cum clamore extra domum defuncti 56

Quod barra non ponatur in terra extra domum defuncti nisi ad ecclesiam 57

54 Nel margine destro: Nota quantum potest reliqui uxori per maritum.

55 Vedi 1335. Statuti, De mortuis, quod non preconicentur per civitatem.

56 Vedi 1335. Statuti, Quod plantus non fiat cum clamore extra domum defonti.

57 Vedi 1335. Statuti, Quod bara non ponatur in terra extra domum defuncti nisi ad ecclesiam.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!