10.06.2013 Views

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Reggio Emilia 585

observari; nec etiam cum vultu discoperto debeant deportari, cum aliquando quedam

inconvenientia imponebantur in faciebus defunctorum; et si contrafactum

fuerit per heredes vel possessores bonorum defuncti, puniatur quilibet et pro qualibet

vice in vigintiquinque libris rexanorum; et quilibet possit esse accusator in omnibus

capitulis supradictis, et credatur eius sacramento cum uno teste, et habere debeat

medietatem condempnationis et teneatur credentia. Et hoc non habeat locum

in militibus et iudicibus.

XIIII. Item quod potestas qui pro tempore fuerit teneatur et debeat mittere unum

de familia sua bonum et legalem cum uno ex notariis suis ad ullam exequiam defunctorum,

maxime divitum et potentum, qui debeant videre et in scriptis reducere

omnes personas facientes contra predicta; et quas invenerit contrafacere possit et debeat

condempnare in penis superius memoratis in quolibet capitulo contra quod

factum fuerit, per se et eius familiam, sine requisitione vel consilio alicuius curie,

non obstante statuto quod loquitur de curia requirenda in condempnationibus faciendis:

a quibus omnibus potestas sit absolutus et eius familia. Et si potestas negligens

fuerit in predictis faciendis, inquirendis et puniendis, puniatur pro quolibet et

qualibet vice de salario suo in vigintiquinque libris rexanorum. Et quod per potestatem

eligantur duo homines per quarterium quolibet mense qui predicta debeant denuntiare

potestati, et, si predicti negligentes essent in denuntiando predictos, potestas

non teneatur ad supradictam penam, et quilibet eorum condempnetur comuni

pro qualibet vice quod non denuntiaverit in viginti solidis rexanorum.

XV. Item quod quelibet persona que deputata fuerit ad faciendum exequias alicuius

funeris defuncti, tantum debeat dare candellas seu canellas vel duplones seu

denarios sacerdoti et clerico illius ecclesie ubi mortuus sepellitur et aliis qui invitati

fuerint per heredes defuncti, et non aliis sacerdotibus et clericis seu conversis vel

aliis personis laycis que ibi ad dictum mortuum reperiantur esse absque invitamento;

et dictus heres teneatur et debeat dicto dispensatori dicere omnes invitatos; et

ipse dispensator teneatur inquirere de predictis invitatis ab ipso herede ad hoc ut

observet predicta. Ac idem observari debeat in omnibus aliis ecclesiis religiosis et

scolaribus ubi sunt fratres vel canonici ut demum sacerdotibus et canonicis et fratribus

ipsarum ecclesiarum dentur supradicte oblationes et non aliis personis que

ibi invitate non essent ut supra dictum est. Et rogari debeat dominus episcopus

quod placeat ei iniungi facere sacerdotibus et clericis ne aliquis eorum vadat ad exequias

dictorum defunctorum nisi qui fuerint invitati. Et si dictus dispensator contra

predicta fecerit vel aliquod predictorum, puniatur pro qualibet vice et quolibet

in centum solidis rexanorum, et quilibet possit esse accusator et habere debeat medietatem

condempnationis.

XVI. Item quod ocasione cuiuslibet defuncti tantum debeat [sonare] campana illius

ecclesie ad quam sepeliri debet defunctus et campana ecclesie maioris; et solomodo

cruces illius ecclesie ad quam sepeliri debet defunctus debeant deportari ad

ipsum mortuum et non alie, nisi per heredem defuncti fuerint invitati.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!