10.06.2013 Views

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

280 Legislazione suntuaria

Dominus Michael Machirellus idem dixit quod fiat, et debet prohiberi etiam

ne dentur velamina mulieribus consanguineorum defuncti, quia in datione dictorum

velaminum multe fiunt expense, et hereditas multum patitur detrimentum.

Dominus magister Andreas de Ferris surrexit et consuluit predicta esse sacrum

pro utilitate publica dicte civitatis, et in hac reformatione debeat addi quod mulieres

non possint stare super cadaver, ad evitandum aliquas egritudines que ab ipso

corpore nasci possent, quia separata anima ab eo illud corpus corumpitur, et ex eo

sepissime multa mala oriunt.

Multi alii consuluentur quod predicta ut supra proposita et consulta exequantur,

quia omnia ad utilitatem populi Imolensis tendunt, et in decreto fiendo apponatur

pena solvenda statim per contrafacientes.

Quibus ut supra dictis et consultis, prefatus dominus prior, de voluntate et

consensu eius dominorum collegarum, mandavit poni, ut consultum fuit, sequens

partitum, videlicet: quibus videtur et placet quod, vigore presentis partiti, in

futurum hae serventur ordinationes in funeralibus defunctorum, videlicet quod in

morte cuiuscumque persone, cuiusvis conditionis, non possint interesse nisi una

societas disciplinatorum, si defuncti tantum heres eam voluerit, et ecclesia

parrochialis sub qua defunctus curatus fuit, cum sex presbiteris tantum, et ecclesia

in qua sepelitum est, cum totidem presbiteris (et seu fratribus, si dicta ecclesia erit

sub cura fratrum); et ecclesia cathedralis, si eam voluit defuncti heres, in capellanis

decem, mansionariis duobus, quatuor canonicis et duobus dignitaribus dicte

ecclesie tantum, et dumtaxat et non amplius. Et in pompa funebri non possint

defferri nisi quatuor dupleri accensi pro concomitanti cadavere ad ecclesiam ad

quam portabitur.

Et quod cadaver, usque quo permanserit in domo, debeat poni in loco ubi non

possint stari affines neque domestici cuiusvis sexus, sed se recipiant in alio loco domus,

in quo manere debeant amici eos visitaturi; et dum cadaver portatur ad sepolturam,

nullus ex affinibus, domesticis, consanguineis et amicis associet ad ecclesiam,

sed portetur associatus presbiteris et fratribus tantum cum dictis dupleriis accensis,

ut supra dictum est. Nec possint alie campane civitatis pulsari, nisi supradictarum

ecclesiarum, et eorum tantum.

Item quod heredes defuncti, et seu eorum agentes, non possint dare velamina

nisi usoribus, matribus, filiabus, sororibus et soceribus respective defuncti, si in

eisdem dare voluerint, nisi per defunctum super consignatione dictorum velaminum

aliter per eius testamentum fuisset dispositum; sub pena, si contrafactum

fuerit in aliquo ex predictis capitulis, pro quolibet contrafacienti ducatorum decem

auri camere apostolice et comunitati Imole pro medietate, et pro alia medietate

accusatori et executori applicanda. Et hoc statutum sit precisum, et intelligatur

precise ad litteram in quolibet sui parte, non obstantibus statutis, decretis,

usu et consuetudine hucusque observatis, et quibuscumque aliis in contrarium

facientibus.

Dent fabas albas; quibus vero non placet dent nigram. Datis fabis albis et nigris,

et illis secrete recolectis ac publice numeratis, reperte fuerunt fabe albe del sic nu-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!