la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ... la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

archivi.beniculturali.it
from archivi.beniculturali.it More from this publisher
10.06.2013 Views

118 Legislazione suntuaria della aurea vel argentea dummodo cordelle, quas apponi contigerit, non excedat pondus octo untiarum ad plus. Ac etiam possint portare panos de pano lane vel de sirico iam factos tempore publicationis presentis statuti, duntamen in eis non sit contestum aurum vel argentum et sit etiam sine perlis, non obstante quod in vel super dictas vestes essent cordelle de auro vel argento sutte eidem ultra pondus quatuor untiarum vel essent in aliqua parte earum recamate. Que vestes ut supra facte cum cordellis sceu recamatoris portari possint usque ad octo annos solum a die proclamationis fiende de predictis pro parte domini potestatis Bononie. Ita tamen quod ipse vestes veteres portande ut supra et que permisse sunt portari dentur et porigantur in scriptis coram domino potestate Bononie vel alio per ipsum deputando infra decem dies a die cride fiende et bullentur et bullate reperiantur bulla ordinanda per magnificos dominos nostros dominos antianos, de quibus vestibus porigendis fieri debeat unus liber in forma publica deputandus ad camaram actorum populi et comunis Bononie. Item etiam vestes de dalmascho vel dalmaschino iam factas quas portare liceat a die publicationis presentis statuti usque ad decennium dummodo in eis non sit contestum aurum vel argentum. Adhitientes et declarantes quod presens statutum non se extendat ad uxores, nurrus, filias, neptes non nuptas in eadem familia habitantes aliquorum offitialium, provisionatorum, stipendiariorum forensium vel aliorum forensium, qui non sint vel fuerint sceu essent incolle et habitatores continui civitatis Bononie per spatium quatuor annorum, dummodo tales uxores, nurrus et filie aut neptes sint etiam forenses. Et in quolibet casuum predictorum ubi dicte mulieres penas ex facto huiusmodi incurrerent teneatur pater pro filia, avus et patruus pro nepote in potestate vel secum in familia existente non nuptis et maritus pro uxore sive socer pro nurru et ipso facto de dote ipsius mulieris deducantur et frater pro sorore in domo sue habitationis existente et non nupta. Ad quas penas solvendas predicti et quilibet predictorum per dominum potestatem civitatis Bononie, dominum capitaneum populi vel alterum eorum qui per tempora fuerint realiter et personaliter compellantur, de quibus omnibus fieri debeat proclamatio per civitatem Bononie et super triviis consuetis ex parte domini potestatis et domini capitanei. Quam proclamationem de omnibus et singulis in presenti statuto contentis teneantur fieri facere prefati domini potestas et capitaneus et qui per tempora fuerint ab introitu eorum offitii infra mensem et in kalendas mensis ianuarii et in octava pasce Resurectionis annis singulis ut omnibus sepe deveniat ad notitiam et ut contentorum in presenti statuto nullus valeat ingnorantiam pretendere, et hoc sub pena centum librarum bononinorum ab eisdem domino potestate et capitaneo et quolibet eorum tempore eorum sindicatus aufferenda per sindicum vel sindicos, qui predictos sindicare debuerint. Qui sindicus sceu sindici teneantur et debeant tempore dicti sindicatus legiptime et solemniter inquirere etiam nullo instante vel petente utrum prefati domini potestas et capitaneus et eorum offitiales ad predicta solemniter deputati fuerint negligentes vel remissi in eorum offitiis rimando et solenniter inquirendo de fatientibus contra formam presentis statuti et contentorum in eo. Et si reperiretur ipsos vel aliquem eorum fuisse ne-

Bologna 119 gligentes et remissos, puniantur et condamnentur in centum libris bononinorum applicandis communi Bononie et de eorum salario retinendis tempore sindicatus predicti per offitiales comunis Bononie. Preterea statuerunt quod nullus, cuiuscunque status et sexus vel conditionis existat, audeat vel presumat aliquod ex vestimentis predictis incidere, suere aut aliquem panum ad aliquam ex formis supra prohibitis reducere vel facere aut res supra prohibitas apponere sceu applicare vel aliquas coronas, fraschatas vel figuras aut ymagines liliorum, avium, animalium, arborum vel erbarum aut coronellas, giglielos vel iocalia facere nec facta palam tenere, sub pena quinque librarum bononinorum cuilibet contrafatienti et vice qualibet dividenda et applicanda ut infra. Et quod prefatus dominus potestas et capitaneus presentes et qui pro tempore erunt et quilibet eorum teneantur et debeant deputare unum notarium et offitialem discretum pro quolibet eorum qui teneantur et debeant de predictis omnibus et singulis dilligenter inquirere et inquiri facere. Ac etiam mittere ipsos offitiales maxime diebus festivis et solemnibus ad ecclesias et specialiter ad ecclesiam ubi festum singulare vel solenne fieret sceu sacerdos aliquis novellus missam primam cellebraret pro executione omnium predictorum, duntamen non possit neque valeat vigore sui offitii aliquam intrare ecclesiam. Item ne teneantur dicti notarii et offitiales ad domum cuiuscunque sponsi et sponse tempore nuptiarum et dilligenter inquirere contra formam presentis statuti vel contentorum in eo. Quorum offitialium relationi stetur et credatur duntamen non intrent domum sceu domos alicuius civis vel habitatoris civitatis Bononie. Item providere volentes sumtibus inordinatis tenore presentium, statuerunt quod nemini civi, incole, forensi vel habitatori civitatis Bononie etiam occasione alicuius matrimonii celebrati, contracti, facti vel fiendi, liceat tempore sponsalium, nutiarum et matrimonii contrahendi vel in aliquo quocunque convivio dominarum habere ultra treginta dominas. In hiis dominabus etiam in eadem familia et domo existentibus computatis tam ex parte sponsi quam sponse nisi esset dies qua domine vadunt pro reducenda sponsa ad domum patris vel matris vel parentum ipsius sponse, quo casu euntes pro sponsa non debeant numerari. Quibus dominabus in convivio parando in ora comensali liceat unicuique civi providere in dictis nutiis vel conviviis de duabus impendionibus et non ultra, super quibus stetur rellationi offitialium ad hoc deputatorum vel alterius eorum nisi contrarium probaretur. Prohibentes tamen cuicunque offitiali quod non intrent aliquam domum aliquorum civium civitatis Bononie vel forensium habitantium in dicta civitate. Inhibentes expresse quod nemini liceat ex parte sponsi vel sponse aliqua emsenia facere de pannis, iocalibus et ornamentis et alia re. Salvo quod liceat sponso donare sponse res reportandas per eam in domum sponsi nec etiam liceat ex parte sponsi vel sponse tempore convivii nuptialis aliqua emxenia comestibillia publice vel oculte mittere alicui persone. Contrafatientes autem penam ipso facto incidant et incidisse intelligantur libras quinque bononinorum pro quolibet et qualibet vice, ab eisdem de facto auferenda et applicanda ut infra. Item providere cupientes vanitatibus mulierum que nedum in vita tempore sponsalium et nuptiarum sed etiam nittebantur et nittuntur tempore mortis et exe-

Bologna 119

gligentes et remissos, puniantur et condamnentur in centum libris bononinorum

applicandis communi Bononie et de eorum salario retinendis tempore sindicatus

predicti per offitiales comunis Bononie.

Preterea statuerunt quod nullus, cuiuscunque status et sexus vel conditionis existat,

audeat vel presumat aliquod ex vestimentis predictis incidere, suere aut aliquem

panum ad aliquam ex formis supra prohibitis reducere vel facere aut res supra prohibitas

apponere sceu applicare vel aliquas coronas, fraschatas vel figuras aut ymagines

liliorum, avium, animalium, arborum vel erbarum aut coronellas, giglielos vel

iocalia facere nec facta palam tenere, sub pena quinque librarum bononinorum cuilibet

contrafatienti et vice qualibet dividenda et applicanda ut infra.

Et quod prefatus dominus potestas et capitaneus presentes et qui pro tempore

erunt et quilibet eorum teneantur et debeant deputare unum notarium et offitialem

discretum pro quolibet eorum qui teneantur et debeant de predictis omnibus

et singulis dilligenter inquirere et inquiri facere. Ac etiam mittere ipsos offitiales

maxime diebus festivis et solemnibus ad ecclesias et specialiter ad ecclesiam ubi festum

singulare vel solenne fieret sceu sacerdos aliquis novellus missam primam cellebraret

pro executione omnium predictorum, duntamen non possit neque valeat

vigore sui offitii aliquam intrare ecclesiam.

Item ne teneantur dicti notarii et offitiales ad domum cuiuscunque sponsi et

sponse tempore nuptiarum et dilligenter inquirere contra formam presentis statuti

vel contentorum in eo. Quorum offitialium relationi stetur et credatur duntamen

non intrent domum sceu domos alicuius civis vel habitatoris civitatis Bononie.

Item providere volentes sumtibus inordinatis tenore presentium, statuerunt

quod nemini civi, incole, forensi vel habitatori civitatis Bononie etiam occasione

alicuius matrimonii celebrati, contracti, facti vel fiendi, liceat tempore sponsalium,

nutiarum et matrimonii contrahendi vel in aliquo quocunque convivio dominarum

habere ultra treginta dominas. In hiis dominabus etiam in eadem familia et domo

existentibus computatis tam ex parte sponsi quam sponse nisi esset dies qua domine

vadunt pro reducenda sponsa ad domum patris vel matris vel parentum ipsius

sponse, quo casu euntes pro sponsa non debeant numerari. Quibus dominabus in

convivio parando in ora comensali liceat unicuique civi providere in dictis nutiis

vel conviviis de duabus impendionibus et non ultra, super quibus stetur rellationi

offitialium ad hoc deputatorum vel alterius eorum nisi contrarium probaretur. Prohibentes

tamen cuicunque offitiali quod non intrent aliquam domum aliquorum

civium civitatis Bononie vel forensium habitantium in dicta civitate.

Inhibentes expresse quod nemini liceat ex parte sponsi vel sponse aliqua emsenia

facere de pannis, iocalibus et ornamentis et alia re. Salvo quod liceat sponso donare

sponse res reportandas per eam in domum sponsi nec etiam liceat ex parte

sponsi vel sponse tempore convivii nuptialis aliqua emxenia comestibillia publice

vel oculte mittere alicui persone. Contrafatientes autem penam ipso facto incidant

et incidisse intelligantur libras quinque bononinorum pro quolibet et qualibet vice,

ab eisdem de facto auferenda et applicanda ut infra.

Item providere cupientes vanitatibus mulierum que nedum in vita tempore

sponsalium et nuptiarum sed etiam nittebantur et nittuntur tempore mortis et exe-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!