10.06.2013 Views

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

la legislazione suntuaria. secoli xiii-xvi. emilia-romagna - Direzione ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Bologna 73

Item interrogatus super ultimo articulo dicte intentionis, respondit quod de

predictis omnibus et singulis est publica vox et fama. Interrogatus quomodo scit,

dixit quia publice dicitur, et dixit quod non testificatur hodio et cetera.

Die predicta.

Dominus Cambius domini Ugolini Osberti testis iuratus ut superius, contra receptus

et examminatus super primo articulo dicte intentionis sibi lecte, respondit et

dixit quod domina Alpesana filia domini Iohannis Cambii est uxor domini Petroboni

de Bactagluçis et retinuit pro sua uxore iam sunt triginta anni et ultra ornatam

indumentis et aliis ornamentis ut alii cives tenent uxores eorum. Interrogatus quomodo

scit, respondit visu et quia vidit eam desponsari.

Item interrogatus super secundo articulo dicte intentionis, respondit et dixit

quod dictus Bactagluççius est filius predicti domini Petroboni et predicte domine

Alpexane et quod natus fuit ex predictis. Interrogatus quomodo scit, respondit quia

sic reputatur et nominatur ab omnibus qui eum cognoscunt.

Item interrogatus super tertio articulo dicte intentionis, respondit et dixit quod

predictus dominus Petrobonus et dicta domina Alpexana retinuerunt dictum Bactagluccium

pro eorum filio toto tempore vite dicti Bactagluçi ut alii tenent suos filios

pro filiis, vocando eum suum filium et ipse vocando eum suum patrem. Interrogatus

quomodo scit, respondit visu et auditu.

Item interrogatus super ultimo articulo dicte intentionis, respondit et dixit

quod de predictis omnibus et singulis est publica vox et fama. Interrogatus quomodo

scit, dixit auditu, et dixit quod non testificatur hodio et cetera.

Die quarto iunii.

Dominus vicarius ad bancum malleficiorum in palatio veteri presente et petente

dicto Bactagluçio pronumptiavit testes predictos et testes super inquisitione contra

Bactagluççium facta receptos et eorum dicta et totum dictum processum fore aperta,

lecta et publicata.

1304, maggio 18 e giugno 5

Riformagioni

Riformagione relativa al funerale di Lambertino Ramponi

In primis quid placet dicto consilio providere super infrascripta posta seu petitio

cuius tenor talis est. Cum dominus Lanbertinus Ranponus doctor legum sit mortuus,

suplicatur vobis domino capitaneo, ançianis et consulibus populi Bononie

quod vobis placeat proponere in consilio populi et in eo facere reformationem

quod non obstante statuto quod loquitur sepulturis et obsequiis mortuorum civium

civitatis Bononie possit super sepulturam ipsius domini Lanbertini expendi

ad voluntatem filiorum ipsius, et quod domini potestas et capitaneus possint personaliter

cum earum familiis sine pena ire ad osequia ipsius, et quod cera in ceriis,

dupleriis et candelis et aliis rebus vetitis per statuta comunis possint esse ad voluntatem

heredum ad hoc ut honorifice possit sepeliri non obstantibus aliquibus statutis

et cetera.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!