01.06.2013 Views

MISCELLANEA - Società Ligure di Storia Patria

MISCELLANEA - Società Ligure di Storia Patria

MISCELLANEA - Società Ligure di Storia Patria

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

- 238 -

D O C U M E N T O IV.

Epistola ad ENRICO DE MERLA dal manoscritto della Civico-Beriana

(D. bis. 12.5.2.) da fol. 15 r. a 17 v.

fol. 15 r.

Magnifico et ornatissimo viro Domino magistro Enrico De Merla, regio

legato apud Genuenses, lacobus Bracellus Genuensis salutem. Optare videris,

magnifice et ornatissime vir ut quandoquidem saeua hyerne, summo labore per

gelu, ac niues ad nos usque penetrasti, adeo rerum nostrarum edoctus a nobis

abscedas, ut nihil eorum ignores, quae diligentiam Legati commendare possint:

ut si quando contingat Regem omnium clarissimum et christianissimum ali­

quid suscitari, possis non solum de ijs quae generalia, quaeque in a p e rto sunt;

sed et de ijs insuper, quae paucioribus sunt nota rationem reddere. Ego qui

utinam desiderio tuo morem tam gerere possim, quam tu dignns es a duitate

incipiendum putaui: arbitratus, si populum nobilioresque familias eius, et in

quas tribus diuidi soleat, enarrauero; deinde oppida et terras, quas a Varo

flumine usque ad Macram Genuensis ora completictur, ordine descriptas dedero

id implesse quod a me fieri postulasti.

Quatuor illustratur Genua familijs; de claritate et opibus diuersa ratione

certantibus: quae adeo in aequo habentur, ut quam cui praeferas, si omnia

circumspicias, non facile iudicium sit. Duobus Romanis Pontificibus, Innocentio

et Adriano, plurimisque praeterea Cardinalibus gloriatur Flisca familia: e qui­

bus Innocentium, acumen ingenij et summa iuris peritia, an bellum contra

Federicum Imperatorem tunc rebellem Ecclesiae gestum, clariorem reddiderint

prudentiorum iudicio relinquo. Hec parum huic eidem familiae claritatis affe­

runt oppida castellaque, quae in diem usque praesentem imperio eius reguntur.

Quatuor fortissimos mari duces nobis ostentat Auria familia, Obertum,

Lambam, Paganum, Lucianum: quorum primus et patriae diu praefuit, et Pisa­

nam classem in ipsis prope oculis ciuitatis magna felicitate debuit, Paganus

Graecos, Venetos, Catalanos in belli Societatem coeuntes, haud procul a Con*

stantinopoli classe usperauit: nec multo post Venetos ipsos nondum pacatos

in Yonio mari iterum fudit ac cepit. Lamba et Lucianus quoque diverso tem­

pore adversus Venetos dimicantes, nobilem de hostibus victoriam adepti mul-

Società Ligure di Storia Patria - biblioteca digitale - 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!