01.06.2013 Views

MISCELLANEA - Società Ligure di Storia Patria

MISCELLANEA - Società Ligure di Storia Patria

MISCELLANEA - Società Ligure di Storia Patria

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

fol. LI V.

— 237 —

paruo interuallo Leuantum abest: municipium nobile magis quam vetustum,

irriguis vallibus et apricis collibus amoenum. Inde in ora Castella quinque

paribus prope interallius inter se distantia: Mons ruber: Vulnetia, quam nunc

Vernatiau vulgus nominat: Cornelia: Manarola: Riuus maior, non in Italia,

tantum, sed apud Qallos Britannosqje ob vini nobilitatem celebria. Res spe­

ctaculo digna, videre montes non decliues modo: sed adeo praecipites:

ut aues quoque transuolando fatigent : saxosos: nihil humoris retinentes: stratos

palmite adeo ieiuno et gracili; ut hederae qaum viti similior videatur. Hinc

exprimi vindemiam qua mensas regias instruamus. Rivum maiorem transgressos-

excipit Portus Lunae: a scriptoribus quidem, sed parcius quam decuit celebra­

tus : vastis faucibus sese pandenti, multisque reflexibus tortuoso insulam natura

obiecit: quae illum ex Haustro et Africo tutum praestet. In qua templum est

diuo Venerio sacrum: a quo vetusto nomine abolito Portus Venerii, vel ut

plures loquuntru Veneris appîllatus est. Fugiunt introrsus terrae quinque

passuum millia: quam longitudinem portus latitudo quoque adaequat. In occi­

dentali promontorio oppidum est a portus nomine dictum, Oenuensis populi

colonia, idemque imperii quondam terminus: cuius in aduerso Ilex est Castel­

lum, vel ex hoc celebriu; quim ut illud Genuenses ita hoc Pisanos quondam

fines terminabat. Recessus interior Spediam habet: nouum oppidum, citra LX

annos muros circumdatum: ea presidi sedes constituta est: ad quem quicquid

litium oritur, à remotioribus etiam populis defertur. Promontorio Lunensi ab

oriente portus clauditur: quod praeterlabitur Macra fluuius amoenus, piscosusr

et quod Liguriam ad Heturria secernit: haud ignobilis. Ut Liguriae, ita operis

nostri finis. Nam populorum urbiumque longius ab ora recedentium illis de­

scriptionem relinquendam putaui: quibus vel eas terras incolere, vel aliquando

peragrare contigit.

Tres omnino id mare insulas habet, scopulo quam insulae similiores: unam

Alboingauno aduersam, quae pauidas saepius naues a clade servauit: abiam

Naulo: tertiam Lunensis portus occidentali promontorio prope annexam. Ligu­

sticae orae longitudinem à Varo ad ostia Macrae cum undecim supra ducenta

milia passuum veteres prodiderint: non ultra centum et octaginta a nostris

esse traditur.

Finis datus est ad laudem Dei.

Società Ligure di Storia Patria - biblioteca digitale - 2012

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!