31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Joannis Pauli Pp. Il 985

Y

Sanctuarium Beatae Mariae Virgini titulo « Madonna della Corona » in­

vocatae dicatum, quod in loco « Spiazzi di Ferrara di Monte Baldo » in

Veronensi dioecesi exstat, ad gradum Basilicae Minoris evehitur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Dilectae Nobis Ecclesiae Veronensis

fideles ac plurimi e proximis praesertim regionibus pii peregrinatores

solent Sanctuarium frequentare Beatae Mariae Virgini titulo (( Madonna

della Corona » invocatae dicatum, quod in loco (( Spiazzi di Ferrara di

Monte Baldo )) exstat, intra fines eiusdem dioecesis. Id enim pietate

et certa spe petunt ut, pulchrum Virginis Perdolentis venerantes si­

mulacrum atque praeclarissima Dei Matris et hominum exempla medi­

tantes virtutum, optatas validasque haurire possint vires ad vitam suam

secundum Christi divina praecepta ducendam aliaque munera caelestia

impetranda. Quapropter cum Venerabilis Frater Iosephus Amari, Epi­

scopus Veronensis, litteris die xx mensis Iunii hoc anno datis, etiam

cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum Basilicae Mi­

noris titulo ac dignitate honestaremus, Nos, qui Mariam « plenam gra­

tiae )) Pontificatus Nostri augustam tutricem degimus, enixis istius

Pastoris precibus libenter annuere optamus. De sententia igitur Sacrae

Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino Nobis proposita, quam

ratam habemus, summa Nostra Apostolica potestate, harum Littera­

rum vi perpetuumque in modum Sanctuarium, de quo mentionem feci­

mus, ad gradum Basilicae Minoris evehimus cum iuribus atque liturgi­

cis concessionibus, quae huius generis sacrarum aedium sunt propria,

iis tamen servatis, quae iuxta Decretum « de titulo Basilicae Minoris »

die vi mensis Iunii anno MCMLXVIII datum, servanda sunt. Contrariis

quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die

XIV mensis Iulii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

Loco ©Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tab., n. 92885.

64 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!