31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

976 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

enim Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales negotiis Sacrae Con­

gregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide prae­

positi, iis quorum interest auditis, prudenter censuerint in civili Indo-

nesiae provincia Kalimantan Occidentali nuncupata novam dioecesim

constituendam esse ex integra regione vulgo «Kabupaten Sanggau»,

libenter Nos, eiusmodi sententiam ratam habentes, de plenitudine po­

testatis Nostrae Apostolicae hisce Litteris ea decernimus, quae sequuntur,

eademque iubemus. Sekadauensis exstinguatur Praefectura Apostolica

ut talis, quae per Constitutionem Apostolicam « Quandoquidem conde­

re », die nono mensis Aprilis a. D. MCMLXVIII datam, a Paulo VI De­

cessore Nostro v. m. constituta erat ; simul atque praecipimus ut omnia

et singula loca civilis regionis vulgo Kabupaten Sanggau, in quibus

hucusque Vicariatus Foraneus seu Decanatus « Sanggau » constitit, ab

archidioecesi Pontianakensi separentur. Quibus omnibus una cum Seka-

dauensi olim Praefectura Apostolica simul sumptis novam condimus

Ecclesiam Sanggauensem appellandam, quae suffraganea erit Metropo­

litanae Ecclesiae Pontianakensi, eiusque cathedram episcopalem in sacra

aede civitatis Sanggauensis principe statuimus, quam idcirco ad cathe­

dralis templi dignitatem evehimus, simul mandantes ut ibi pro Canoni­

corum coetu Consultores dioecesani interea adhibeantur ad statutas nor­

mas electi. Denique decernimus ut omnia, quae hic iubemus, ad effectum

adducantur a Venerabili Fratre Paulo Puente, Archiepiscopo titulo Ma-

crensi in Mauretania atque Apostolico in Indonesia Pro-Nuntio, aut a

viro in ecclesiastica dignitate constituto, quem ipse delegaverit, salvo

onere curandi ut certa veraque singulorum de exsecutione documento­

rum exempla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione

seu de Propaganda Fide transmittantur. Has porro Litteras Apostolicas

nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Iunii, anno Do­

mini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri

quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI AGNELLUS Card. Rossi

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

Loco jji Plumbi

In Secret. Status tab., n. 98296.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!