31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 975

iuribus quae templorum cathedralium sunt propria. Item dum Cano­

nicorum Collegium non constituetur, dioecesani consultores eligantur,

Episcopum consilio et opera iuvaturi. Cetera omnia: quae respiciunt

mensam, administrationem dioecesis Sede vacante, electionem Vicarii

Capitularis suo tempore, distributionem cleri post has Litteras ad effec­

tum deductas, hisque similia iure Canonico temperentur. Ceterum quae

iussimus Venerabilis Frater Franciscus De Mttis exsequetur, Archie­

piscopus titulo Tunetensis atque in Papua Nova Guinea Pro-Nuntius

Apostolicus ; qui poterit etiam alium delegare, modo virum in ecclesia­

stica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta exarentur quo­

rum exempla sincere conscripta ad Sacram Congregationem pro Gen­

tium Evangelizatione cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Iunii, anno Do­

mini millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontificatus Nostri

quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI AGNELLUS Card. Rossi

a publicis Ecclesiae negotiis 8. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

hoco £g Plumbi

In Secret. 8tatus tab., n. 92849.

Liborius Scaccia, Proton. Apost.

Renatus Ausiello, Proton. Apost. s.n.

V

SANGGAUENSIS

Sekadauensi hucusque Praefectura Apostolica « unione exstinctiva » de­

hinc coniuncta cum Sanggauensi Vicariatu Foraneo i. e. Decanatu ab

archidioecesi Pontianakensi distracto nova in Indonesia conditur dioecesis

nomine Sanggauensis.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Quam maxime foventes quidquid boni ad Christianum Nomen in ter­

ris propagandum efficax videtur, hac ipsa die propositum Nobis consi­

lium ad evangelizationis opus pertinens confirmare non dubitamus. Cum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!