31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 957

excipiendo Christo Domino ad ianuam sui cordis pulsanti, sive in ipsa

vocatione ad Societatem, sive in mandatis Superiorum, sive denique in

pauperibus et indigentibus.

Dominus autem qui omnia rependit « superabundanter quam pe­

timus aut intelligimus » (cfr. Eph 3, 20), etiam huic fideli servo pro­

missionem implevit : « Si quis audierit vocem meam et aperuerit ia­

nuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum» (Ap 3,

20). Introivit quidem in cor Francisci eique intimae amicitiae, vitae eu­

charisticae, familiaritatis cum B. Maria V., iucundum saporem gu­

stare concessit.

Nil proinde mirum quod ad extremum Dominus pulsans, servum

suum non modo vigilantem invenerit, sed etiam in manu tenentem lu-

cernam ardentissimae caritatis (cfr. Lc 12, 35).

Siquidem vir Dei in suo munere perseveravit usque dum per vires

licuit ; tum in valetudinarium secessit vespere diei 8 Septembris a. 1929,

et, morientium munitus Sacramentis, primis diei sequentis horis pla­

cidissime de hac vita migravit.

Inde etiam benignissimus Dominus copiosos gratiarum thesauros

in eos qui humillimi Fratris intercessionem expetebant constanter ape­

rire coepit.

Eius praeterea sanctitatis fama mirabiliter propagata peractisque

in Curia Victoriensi informativis inquisitionibus, Causae Introductio

apud Apostolicam Sedem signata est die 26 Februarii anno 1950.

Processu Apostolico deinde in urbe Bilbao rite peracto, quaestio in­

stituta est de virtutibus heroicis praedicti Servi Dei, et quidem apud

S. Congregationem pro Causis Sanctorum primum, die 16 mensis Iunii

a. 1981, in Congressu Peculiari Officialium Praelatorum Patrumque

Consultorum ; deinde, in Vaticanis Aedibus, die 10 mensis Novembris

eodem anno, in Congregatione Plenaria Patrum Cardinalium, ponente

seu relatore Rev.mo Domino Pericle Cardinali Felici.

Facta deinde de his omnibus Summo Pontifici Ioanni Paulo II fi­

deli relatione, Sanctitas Sua vota Sacrae eiusdem Congregationis rata

habens, Decretum super heroicitate virtutum Servi Dei apparari iussit.

Hodierno tandem die idem Summus Pontifex ad Se accitis Rev.mis

Cardinalibus Petro Palazzini, S. Congregationis pro Causis Sanctorum

Praefecto, et Pericle Felici, Causae Ponente, meque a Secretis aliisque

vocari solitis, iisque adstantibus, sollemniter edixit : Constare de vir­

tutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proxi­

mum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Forti-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!