31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 93

praestitutam, 23

quae hac tantum ratione germanam suam ostendit

significationem. Coniugale institutum non est illegitimus

quidam interventus societatis vel auctoritatis neque exterior

formae impositio, verum interior necessitas ipsius foederis

amoris coniugalis, qui palam affirmatur tamquam unicus et

peculiaris omnino ut ex fidelitate erga Dei conditoris consilium

vivatur. Haec fidelitas tantum abest ut personae libertatem

restinguat ut tuto eam defendat ab omni subiectiva et

relativa ratione eamque Sapientiae creatricis reddat participem.

12. Amoris inter Deum hominesque communio, quae principaliter

invenitur in Revelatione atque fidei Israelis experientia,

significanter exprimitur coniugali pacto, quod inter virum initur

ac feminam.

Quapropter primarium Revelationis verbum « Deus suum

populum amat » enuntiatur etiam verbis vivis et concretis,

quibus vir et mulier inter se coniugalem permutant amorem.

Vinculum eorum amoris imago fit et signum foederis, quod

Deum eiusque populum coniungit. 24

Ipsum, contra, peccatum, quod coniugale potest laedere pactum,

imago fit populi infidelitatis erga Deum eius: idolorum

cultus meretricium est, 25

sicut infidelitas est adulterium, inoboedientia

legis est destitutio sponsalis Domini amoris. At Israelis

infidelitas haud delet aeternam Domini fidelitatem ideoque

fidelis semper Dei amor proponitur ut exemplum necessitudinum

fidi amoris, quae inter coniuges intercedere debent. 26

13. Dei hominumque communio perficitur postremum in

Christo Iesu, Sponso, qui amat seque donat ut humani generis

Salvatorem, cum illud corpori suo adnectit.

23

24

25

26

Cfr. Ibid., 48.

Cfr. ex. gr. Os 2, 21; Ier 3, 6-13; Is 54.

Cfr. Ez 16, 25.

Cfr. Os 3.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!