31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 91

vantibus cunctis cultus humani rationibus, tales divitiae clarius

usque elucere poterunt atque Ecclesia ipsa cotidie progredi

valebit ad altiorem et perfectiorem veritatis cognitionem, quae

ei iam a Domino eius tota est tradita.

Duplici defixo principio convenientiae variarum animi culturae

formarum cum Evangelio assumptarum et communionis

cum Ecclesia universa, procedere in studiis oportebit maxime

Conferentias episcopales et Curiae Romanae Dicasteria, ad quae

res pertinet, procedere etiam in pastorali industria ut haec fidei

christianae quasi cultus humani inductio amplius usque eveniat,

etiam in ipsa matrimonii familiaeque provincia.

Per eandem cultus humani inductionem progressus fit plenam

ad redintegrationem foederis cum Dei Sapientia, quae

Christus est ipse. Etenim illis etiam animi culturae formis locupletabitur

omnis Ecclesia, quae, licet technologia careant,

humana tamen sapientia abundant praestantibusque bonis moralibus

vivifican tur.

Ut autem itineris illius meta patesceret ac proinde via eo

ferens tuto commonstraretur, Synodus merito imprimis funditus

ponderavit pristinum Dei consilium super matrimonio et

familia : « redeundum videlicet est ad principium » secundum

Christi praeceptionem. 19

II

11. Hominem Deus ad suam condidit imaginem et similitu­

in vitam excitans eum ex amore simul destinavit il­

dinem: 20

lum ad amorem.

Deus est amor 21

in seque vivit ipse ex mysterio personalis

amoris communionis. Ad suam imaginem creans ac perpetuo

in vita conservans humanam naturam viri ac mulieris, Deus

indidit ei vocationem ac propterea potestatem et officium, cum

19

20

21

Cfr. Mt 19, 4 ss.

Cfr. Gn 1, 26 s.

1 Io 4, 8.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!