31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

90 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

veritatem suam primigenam is evadat qualis sit oporteat,

postulatum efficitur praecipuum, quod dimitti non licet.

Ipsa societas cum Sapientia divina in cultu humano temporum

nostrorum est impensius restituenda. Cuius quidem Sapientiae

homo particeps fit per Dei actionem creatricem. Atque

tantum fidelitate erga hanc societatem familiae, quae nunc

sunt, fructuose vim exercere poterunt ad mundum iustiorem

magisque fraternum aedificandum.

9. Iniustitiae proficiscens ex peccato, quod etiam in mundi

hodierni compagem alte invasit quodque familiam saepius impedit

ne in se ipsa suisque iuribus primariis plene perficiatur,

omnes resistere mentis animique conversione debemus, Christum

crucifixum in amoris proprii negatione sectantes: huiusmodi

vero conversio non poterit quin beneficam ac renovantem

vim societatis quoque afferat structuris.

Postulatur quidem continua ac perennis conversio, quae,

tametsi flagitat ut homo intus divellatur ab omni malo addicaturque

bono secundum eius plenitudinem, tamen reapse efficitur

quibusdam quasi gradibus, qui ulterius semper perducunt.

Ita sane processus fit dynamicus, qui pedetemptim protenditur

dona Dei necnon postulata eius amoris supremi et absoluti

in totam vitam personalem et socialem hominis progressione

quadam inserendo. Hac de causa via paedagogica est necessaria

ducens ad incrementum, ut singuli fideles et familiae et populi,

quin immo ipse cultus humanus, ab iis quae de Christi

mysterio iam acceperint, profecti, ad alia patienter ferantur

et uberiorem cognitionem plenioremque exsecutionem consequantur

huiusce mysterii vitae suae adiunctam.

10. Congruit enim constanti Ecclesiae traditioni ut ex populorum

cultus humani formis ea omnia, quae investigabiles Christi

divitias melius significare possint, recipiantur. 18

Solum adiu-

18

Cfr. Eph 3, 8; Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia

in mundo huius temporis, 44; Decretum Ad gentes de activitate missionali Ecclesiae,

15 et 22.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!