31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 831

Aliud denique in hoc viro Dei admiremur oportet: fuit enim aucto­

ritate gravis iurium hominis fautor atque defensor. Satis est aliquot

subicere exempla : ob eius reverentiam est factum ut catholici secun­

dum Arianae haereseos placita rebaptizari non iuberentur; Alamanno-

rum regem idem induxit ut a vastatione regionis Romanis subiectae absti-

neret ; Rugorum principi, qui (( cunctorum reliquias oppidorum », quae

hostiles evaserant gladios, abducere voluit, obstitit dicens : « Christi

legatus advenio, subditis misericordiam precaturus » (op. mem., 31,

p. 98).

Nonne haec ad nostra quoque tempora pertinent, quibus eadem

iura sunt tuenda ac propugnanda? Libertatem dicimus religionis pro­

fitendae, qua in re «non privilegium aliquod petitur, sed solum pri­

marii iuris respectus » (Litt. Encycl. Redemptor Hominis, 17) ; digni­

tatem opificum, qui sunt subiecta, non obiecta, laboris (cfr. Litt. Enc.

Laborem Exercens, 7) ; iura familiae, quorum chartam nuper edidimus

(Adhort. Ap. Familiaris Consortio, 46), hisque similia.

Itaque vobiscum, Venerabiles Fratres, gaudemus quod — ut verbis

Eugippii iterum utamur — « Deus his regionibus tale lumen donare

dignatus est» (Ep. ad Paschasium, op. mem., p. 44), virum videlicet,

qui vita Deo fratrumque ministerio mancipata veri nominis gloriam est

adeptus. Fore confisi ut eius memoria, hoc anno opportune renovata,

in christianae vitae vertat incrementum, vobismet ipsis, Episcopis Au­

xiliaribus vestris, sacerdotibus, religiosis et gregibus, pastorali dili­

gentiae vestrae commissis, Benedictionem Apostolicam amantissime

impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die xxvn mensis Aprilis, anno MCMLXXXII,

Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

III

Episcopo Augustano Vindelicorum occasione oblata conventus « Katho­

likentag ».

MEINEM EHRWÜRDIGEN BRUDER JOSEF STIMPFLE BISCHOF VON AUGSBURG.

Mit Freude habe ich erfahren, daß sich die Gläubigen Ihrer Diö­

zese am Sonntag der Pfingstnovene in der Bischofsstadt Augsburg ver­

sammeln, um gemeinsam die geistliche Botschaft zu verlebendigen, die

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!