31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 829

II

Quibusdam praesulibus in finibus antiqui Norici, decimo quinto expleto

saeculo ab obitu Sancti Severini, eiusdem regionis apostoli.

VENERABILIBUS FRATRIBUS FRANCISCO S.R.E. PRESBYTERO CARDINALI KÖ­

NIG, ARCHIEPISCOPO VINDOBONENSI, FRANCISCO ZAK, EPISCOPO S. HIP-

POLYTI, ANTONIO HOFMANN, EPISCOPO PASSAVIENSI, MAXIMILIANO AICHERN,

EPISCOPO LINCIENSI.

Quasi «lucerna ardens et lucens» (Io 5, 35), caliginosa illa aetate,

qua Romanorum lababat imperium, Germanis aliisque gentibus in eius

irruentibus fines, atque transitus fiebat ab antiquitate ad medium,

quod dicitur, aevum, effulsit in Norico Sanctus Severinus, a cuius obitu

quindecim saecula abierunt. Merito ergo in dioecesibus vestris, quae

veluti theatra fuerunt virtutum et operum, quibus ille inclaruit, haec

memoria celebratur.

Severinus, « homo omnino Latinus », ut ait Eugippius, eius disci­

pulus et assecla, qui tanti magistri vitam descripsit (cfr. Ep. ad Pascha-

sium : « Eugippius, Das Leben des Heiligen Severin », ed. R. Noll,

Passau, p. 44), ex oriente, quo se receperat, per Pannoniam provido

Dei consilio saeculo V in Noricum Ripense pervenit, id est in regionem,

quae circiter a Danuvio ad montes Tauriscos, a vicinitate urbis Vindo­

bonae ad Aenum fluvium patebat. Qua in parte imperii Romani non

solum sermo et mores Latini invaluerant, sed etiam christiana religio

satis erat solidata.

((Vivens iuxta evangelicam apostolicamque doctrinam» (op. mem.,

1, p. 58), monachus fuit, non quidem in sacro, ut videtur, ordine consti­

tutus, vitamque contemplativam, qua uni Deo in solitudine vacaret,

percupivit. Sed, videns necessitates incolarum, tot in aerumnis versan­

tium, a « quiete cellulae » saepe se removit, « ne praesentiam suam po­

pulis denegaret afflictis » et « ut turbis tribulantium frequentibus in­

teresset» (ibid., 4 et 9, pp. 64. 72).

Hic igitur vir, cum Deo coniunctissimus fratrumque ministerio per-

nobilis, viginti fere annos in regione illa limitánea transegit, « omni­

bus omnia factus» (1 Cor 9, 22), qui eum Flavianis — qui locus, in

Austria positus, nunc (( Mautern » audit — anno CCCCLXXXII mortuum

defleverunt ; sed etiam homines, qui nunc pariter inter res incertas ad-

versasque agunt aetatem, vitae suae magisterio alloquitur.

Sanctus Severinus docet imprimis praecipuum momentum preca-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!