31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

828 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

pito tum absens per quadraginta operum propriorum volumina ac prae­

sertim per discipulos deinde adsectatoresque claros ut catholicae in

patria renovationis merito quidem iudicetur auctor sane eflicacissimus,

vindex rectae doctrinae acerrimus, recentioris motus oecumenici quasi

quidam praenuntius.

Cupimus nimirum et Nos animo participes sollemnium esse quae

per festivam memorialemque tunc fient hebdomadam non solum ad ho-

norandum rite talem ministrum Ecclesiae magistrumque, verum etiam

ad longe late illustrandum rursus omnibus insigne vitae eius et ope­

rae exemplum. Idcirco maxime optamus ut, concinente Nostra sic voce

et cohortatione fraterna, novum inde derivet catholicus Germaniae po­

pulus incitamentum imitandi mentem ipsius ac fidelitatem sectandique

rationem pastoralis industriae et christianae paedagogiae viam.

Studuit enim ille solidam omnino coniungere eruditionem cum mo­

rum proborum institutione, alienos ad Christum et Ecclesiam benevo­

lentia humanitatis curaque veritatis perducere, universos demum chri­

stianos una Evangelii pietate ac doctrinae sinceritate conciliare. Quae

singulae virtutes nostrum fere tempus eiusque necessitates praemon-

straverunt. Idoneum propterea usquequaque eum esse arbitramur ac

dignum quem doctores pastoresque recentissimae etiam aetatis respi­

ciant et pernoscant, repetant et ante oculos perpetuo constituant.

Illuc spectat denique haec epistula Nostra tibi, Venerabilis Frater,

benigne inscripta, omnes qua consalutare volumus celebrationum an-

niversariarum consortes, qua simul hortari eosdem interest ut quam

copiosissimos hauriant fructus ex unici huius Episcopi, Ioannis Mi­

chaelis Sailer, commemoratione in prosperam fidei catholicae renova­

tionem numquam ceterum intermittendam. Illuc similiter pertinet Apo­

stolica Benedictio, quam singulis celebritatum auctoribus impertimur

libentes et studiosis actoribus velut superni semper luminis concilia­

tricem.

Ex Aedibus Vaticanis, die xix mensis Aprilis, anno MCMLXXXII,

Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!