AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

82 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officiale diuntur ne libere in vita sua ad effectum adducant propositum suam circa familiam. Illos confirmando, hos illuminando, ceteros iuvando Ecclesia paratam se praebet unicuique ministrare, qui de sorte matrimonii et familiae sit sollicitus. 1 Potissimum autem ea ad iuvenes convertitur, qui matrimonium sunt inituri familiamque condituri, ea mente ut iis novos veluti prospectus patefaciat iisque auxilietur ad detegendam pulchritudinem et magnitudinem vocationis ad amorem ac ministerium vitae pertinentis. 2. Postrema Synodus Episcoporum, a die xxvi mensis Septembris ad diem xxv Octobris anno MCMLXXX Romae celebrata, documento fuit quanto studio in familiam teneretur Ecclesia. Ea profecto continuatio consentanea fuit duorum eiusmodi coetuum, qui praecesserant : 2 christiana enim familia est prima communitas, cuius est Evangelium personae humanae crescenti annuntiare eamque progrediente educatione et catechesi ad plenam maturitatem humanam et christianam perducere. Praeterea recens haec Synodus cogitatione ac mente quodammodo etiam ad Synodum de sacerdotio ministeriali ac de iustitia in mundo huius temporis revocatur. Etenim familia, quatenus est communitas institutoria, hominem adiuvare debet ad discernendam propriam vocationem ac necessarium suscipiendum officium ad maiorem spectans iustitiam, eumque inde ab initio ad rationes inter personas intercedentes formare, quae iustitia et amore commendentur. Synodi Patres, Coetus finem facientes, amplam nobis exhibuerunt indicem propositionum, quo fructus considerationum suarum collegerant, quibus per plures dies impense transactos institerant, et unanimi sententia nos rogaverunt ut coram ho- 1 Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 52. 2 Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita ineunte VI Synodo Episcoporum, 2 (26 Sept. 1980): AAS 72 (1980), 1008.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 83 milium genere nuntii essemus acris sollicitudinis Ecclesiae de familia et ut opportunas traderemus normas eo pertinentes ut renovatum susciperetur officium pastorale in hac primaria parte vitae humanae et ecclesialis. Id muneris per hanc Adhortationem Apostolicam implentes, quasi ministerium apostolicum nobis commissum peculiari ratione adducentes ad effectum, gratum animum cupimus omnibus Synodi sodalibus significare quod doctrina sua et experientia tam frugifere ad rem operam contulerunt idque nobis tribuerunt praesertim « Propositionibus », quarum textum Pontificio Consilio de Familia tribuimus, mandantes ut eum studiose penitusque cognoscat ea mente ut singulas facies thesauri, qui in illo continetur, in lumine ponat et provehat. 3. Ecclesia, fide illuminata, ex qua totam veritatem de pretioso bono matrimonii et familiae et altissimas eorum significationes cognoscit, iterum urgeri se sentit ut Evangelium, id est « bonum nuntium », omnibus sine ullo discrimine deferat, praesertim vero cunctis, qui ad matrimonium vocati sunt ad idque se componunt, necnon universis coniugibus ac parentibus, qui sunt per orbem terrarum. Ecclesiae eidem penitus persuasum est solum acceptione Evangelii omnem spem plane impleri, quam homo merito in matrimonio et familia collocat. Matrimonium et familia, a Deo in ipsa creatione instituta, 3 intrinsecus eo spectant ut in Christo compleantur, 4 eiusque indigent gratia ut a vulneribus peccati 5 sanen tur atque ad suum « initium » 6 revocentur, id est ad plenam cognitionem et ad integram effectionem consilii divini. 3 Cfr. Gn 1-2. 4 Cfr. Eph 5. 5 Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 47; Ioannes Paulus PP. Il, Epistula Appropinquat iam, 1 (15 Aug. 1980): AAS 72 (1980), 791. « Cfr. Mt 19, 4.

82 Acta Apostolicae Sedis — Commentarium Officiale

diuntur ne libere in vita sua ad effectum adducant propositum

suam circa familiam. Illos confirmando, hos illuminando, ceteros

iuvando Ecclesia paratam se praebet unicuique ministrare,

qui de sorte matrimonii et familiae sit sollicitus. 1

Potissimum autem ea ad iuvenes convertitur, qui matrimonium

sunt inituri familiamque condituri, ea mente ut iis novos

veluti prospectus patefaciat iisque auxilietur ad detegendam

pulchritudinem et magnitudinem vocationis ad amorem ac ministerium

vitae pertinentis.

2. Postrema Synodus Episcoporum, a die xxvi mensis Septembris

ad diem xxv Octobris anno MCMLXXX Romae celebrata,

documento fuit quanto studio in familiam teneretur Ecclesia.

Ea profecto continuatio consentanea fuit duorum eiusmodi coetuum,

qui praecesserant : 2

christiana enim familia est prima

communitas, cuius est Evangelium personae humanae crescenti

annuntiare eamque progrediente educatione et catechesi ad plenam

maturitatem humanam et christianam perducere.

Praeterea recens haec Synodus cogitatione ac mente quodammodo

etiam ad Synodum de sacerdotio ministeriali ac de

iustitia in mundo huius temporis revocatur. Etenim familia,

quatenus est communitas institutoria, hominem adiuvare debet

ad discernendam propriam vocationem ac necessarium suscipiendum

officium ad maiorem spectans iustitiam, eumque

inde ab initio ad rationes inter personas intercedentes formare,

quae iustitia et amore commendentur.

Synodi Patres, Coetus finem facientes, amplam nobis exhibuerunt

indicem propositionum, quo fructus considerationum

suarum collegerant, quibus per plures dies impense transactos

institerant, et unanimi sententia nos rogaverunt ut coram ho-

1

Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo

huius temporis, 52.

2

Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita ineunte VI Synodo Episcoporum,

2 (26 Sept. 1980): AAS 72 (1980), 1008.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!