31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

812 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Renuit statim ille, divino fldens adiutorio, quod expetere voluit iuxta

consilium cuiusdam religiosae sororis eidem ministrantis. Viginti ideo

dierum spatio, una cum ipsa, fervido pectore Deum est adprecatus, per

intercessionem eius famulae Ioannae Jugan seu Mariae a Cruce : potissimum

ineunte mense Februario, cum iamiam chirurgicam sectionem

a se nequiret avertere. Digiti siquidem, praeterquam infilati, ad ossa

usque scissi sanguinem fundebant. Gangraenae quare cavendum erat.

At die 3*«eiusdem mensis, hora nona cum dimidio ante meridiem,

suetis dum fungitur muneribus, Antonius subitaneo et acuto in utraque

manu percellitur ictu, sibique ex toto obstupefacto, quovis recedente dolore,

sani et integri digiti comparent. Quae in pristinum restitutio quatuordecim

duravit annos, ad mortem usque.

Super tanto miro Processus ordinaria auctoritate anno sequenti,

.1962, in dioecesi Foroiuliensi (Fréjus-Toulon) apparatus est; de cuius

iuridica vi, apostolici Processus instar, Sacra haec Congregatio decrevit

diebus 30 Martii a. 1979 et 5 Decembris a. 1980.

Medicorum inde Consilium die 29 Octobris a. 1981 adunatum est,

qui una voce edixerunt huiusmodi curationem ultra naturae vires

esse factam. Quam sententiam theologico iudicio confirmarunt Patres

Consultores in coetu peculiari, die 9 Februarii a. 1982 habito.

Quae omnia subsecuta est plenaria Patrum Cardinalium Congregatio

die 9 Martii, favorabili lato voto, post relationem perlectam a Rev.mo

D. Gabriele Cardinali Garrone.

Cum autem in audientia diei 11 Maii anno 1982, referente infrascripto

Cardinali Praefecto, Summus Pontifex Ioannes Paulus II de

omnibus esset certior factus, supra dictam sententiam ratam habuit

iussitque hoc Decretum apparari.

Quod cum rite factum esset, accitis Cardinalibus infrascripto Praefecto

atque Gabriele Maria Garrone, Causae Ponente seu Relatore, meque

Antistite a Secretis, ceterisque de more convocandis, eisque adstantibus,

Summus Pontifex declaravit : Constare de uno miraculo, intercedente

Venerabili Serva Dei Ioanna Jugan, a Deo patrato, nimirum de instantánea,

perfecta ac constanti sanatione domini Antonii Schlatter a gravi

et irreversibili syndrome morbi a Raynaud appellati in digitis utriusque

manus, gravibus et persistentibus laesionibus distrophicis affectis.

Hoc autem Decretum in vulgus edi et in acta Sacrae Congregationis

pro Causis Sanctorum referri mandavit.

Datum Romae, die 11 Maii A. D. 1982.

L. © S.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

© Traianus Crisan, Archiep. tit. Drivastensis, a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!