AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

764 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale Highlands comprehendat. Huius autem Ecclesiae Sedem in urbe Wabag collocari statuimus, cathedram, in templo Boni Pastoris, in eadem urbe ; item pro Canonicis Consultores dioecesani deligantur ad normam Iuris. Cetera iure Canonico temperentur. Ceterum ea quae praecepimus Vene­ rabilis Frater Franciscus De Nittis ad exitum deducet, Archiepiscopus titulo Tunetensis atque in Papua Nova Guinea apostolicus Pro-Nun- tius, vel quem ipse legaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Contrariis nihil ob­ stantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de vicesima mensis Mar­ tii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontifi­ catus Nostri quarto. AUGUSTINUS Card. CASAROLI AGNELLUS Card. Rossi a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus Loco £8 Plumbi In Secret. Status tab., n. 85297. Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Eugenius Sevi, Proton. Apost. LITTERAE APOSTOLICAE I Archiepiscopo Cracoviensi conceditur ut possit imaginem B. M. V. coro­ nare pretioso diademate, in loco Ploki, in finibus propriae archidioecesis honoratam. IOANNES PAULUS PP. II Ad perpetuam rei memoriam. — Beatam ac semper Virginem Ma­ riam, Christi Matrem sanctissimam eandemque hominum decorem ac praesidium, ab omnibus honorari et coli laudeque praedicari tum Ro­ mani Pontifices maiores Nostri semper studuerunt tum Nos pro perenni Nostra erga Caelorum Reginam veneratione et amore voluimus. Ma­ nifesto enim liquet cultum Matri adsignatum in unicum hominum Re­ demptorem adorandum ipsius recidere Filium Christum Iesum. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Franciscus S. R. E. Cardinalis Ma­ charski Archiepiscopus Cracoviensis per Litteras pientissime datas suo

Acta Ioannis Pauli Pp. II 765 suorumque tum cleri tum fidelium nomine hac a Sede Apostolica ro- gaverit ut sacram imaginem Beatae Virginis Mariae, quam in loco Ploki venerantur, intra suae archidioecesis fines pretioso quidem diademate redimire posset, Nos volentes eidem Venerabili Fratri Nostro gratum facere pietatique Mariali ibidem plurimum consulere immo et Polono populo novam augendae fidei causam adferre libentissimo nimirum animo concedimus ei ut nomine Nostro inter Missae sollemnia stato ritu illam coronet effigiem, ita profecto uti petiit, hora ac die quae aptiora visa erunt ad multiplicandam caerimoniae sollemnitatem. Con­ trariis nihil omnino obstantibus. Ceterum Deo eiusque beatissimae Ma­ tri preces ardentes admovemus ut quam benignissimi ad pastorem eum gregemque omnem Cracoviensem Nobis videlicet etiam nunc carissimum respiciant in fideque et actione catholica confirment. Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Aprilis, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto. Loco © Sigilli AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis In Secret. Status tab., n. 85561. II Templum sacelli Christo Regi Domino sub titulo « Amoris Misericor­ dis » in oppido Collevalenza dioecesis Tudertinae dicati honestatur dig­ nitate Basilicae Minoris. IOANNES PAULUS PP. II Ad perpetuam rei memoriam. — Priora inter apostolica itinera Nostra, quae redditi vixdum sanitati gratissimo quidem in Deum cle­ mentem animo suscepimus, illud nimirum peculiari Nos consolatione etiam nunc adficit iucundaque recordatione quod Tudertum confecimus immo nominatim ad sanctuarium Christo Regi Domino sub nomine praeclaro suavique « Amoris Misericordis » dedicatum in vico eiusdem dioecesis Collevalenza quem nuncupant. Ibi mirantes rursus aedem offendimus excelsam ac nobili usquequaque pulchritudine magnificanti, quam propterea dignam ipsi praesentes existimavimus ut Basilicae Mi­ noris exornaretur decore ; talem insuper dignitatem sive aedis illius ars sacra postulare videtur sive praesertim industria pastoralis quae ad fi­ dem Christifidelium pietatemque erga Dominum Misericordem corro-

764 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Highlands comprehendat. Huius autem Ecclesiae Sedem in urbe Wabag

collocari statuimus, cathedram, in templo Boni Pastoris, in eadem urbe ;

item pro Canonicis Consultores dioecesani deligantur ad normam Iuris.

Cetera iure Canonico temperentur. Ceterum ea quae praecepimus Vene­

rabilis Frater Franciscus De Nittis ad exitum deducet, Archiepiscopus

titulo Tunetensis atque in Papua Nova Guinea apostolicus Pro-Nun-

tius, vel quem ipse legaverit, factis nempe necessariis facultatibus. Re

vero acta, documenta exarentur, quorum sincera exempla ad Sacram

Congregationem Fidei Propagandae cito mittantur. Contrariis nihil ob­

stantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duo de vicesima mensis Mar­

tii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo altero, Pontifi­

catus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI AGNELLUS Card. Rossi

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

Loco £8 Plumbi

In Secret. Status tab., n. 85297.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Eugenius Sevi, Proton. Apost.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

Archiepiscopo Cracoviensi conceditur ut possit imaginem B. M. V. coro­

nare pretioso diademate, in loco Ploki, in finibus propriae archidioecesis

honoratam.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Beatam ac semper Virginem Ma­

riam, Christi Matrem sanctissimam eandemque hominum decorem ac

praesidium, ab omnibus honorari et coli laudeque praedicari tum Ro­

mani Pontifices maiores Nostri semper studuerunt tum Nos pro perenni

Nostra erga Caelorum Reginam veneratione et amore voluimus. Ma­

nifesto enim liquet cultum Matri adsignatum in unicum hominum Re­

demptorem adorandum ipsius recidere Filium Christum Iesum. Qua

re, cum Venerabilis Frater Noster Franciscus S. R. E. Cardinalis Ma­

charski Archiepiscopus Cracoviensis per Litteras pientissime datas suo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!