AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

762 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale II MONTIS HAGENSIS In Papua Nova Guinea Provincia ecclesiastica nova conditur. IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM Qui Divino Consilio beatissimo Petro, Apostolorum praecipuo, in re­ gimen totius Ecclesiae successimus, eodem etiam amore atque sollici­ tudine, si neri potest, creditum gregem administramus. Qua re, ubi ali­ quid ubivis agendum viderimus, quod in christiani populi commodum cedere possit, id vigili studio ant gerimus, aut gerendum curamus. Cum ergo in Papua Nova Guinea iam catholica fides haud minima ceperit incrementa atque etiam maiora captura provideatur, labore nempe Missionariorum assiduo, bene fieri visum est, si ibi loci novam Provin­ ciam conderemus; id enim et laudi simul Missionariorum et stimulo cedet. Qua re, consilio petito a Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus, qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praesunt, haec statuimus, iis ante auditis quorum interest. Per divisio­ nem Provinciarum ecclesiasticarum Madanganae et Portus Moresbiensis novam Provinciam condimus, haec est Montis Hagensis, quae complecte- tur ipsam Sedem Montis Hagensis, hodie ad dignitatem Ecclesiae me­ tropolitanae evectae, atque suffraganeas Sedes Mendiensem, Gorokanam, et Uabaganam, hac ipsa die constitutam per divisionem ipsius dioecesis Montis Hagensis. Nimirum hae Sedes episcopales omnes pergent esse Sacrae Congregationi Fidei Propagandae obnoxiae. Ceterum, Semina­ rium maius, quod in loco Romana, Spiritui Sancto dicatum, in finibus archidioecesis Portus Moresbiensis, etiam clericis provinciae Montis Hagensis patebit. Huic vero Venerabilem Fratrem Georgium Bernar- ding praeponimus, qui hucusque, tamquam Archiepiscopum Metropoli­ tam, cum iustis iuribus atque oneribus. Ad ea autem perficienda quae per has Litteras iussimus Venerabilem Fratrem Franciscum De Mi­ tis, Archiepiscopum titulo Tunetensem atque in Papua Nova Guinea Pro-Nuntium Apostolicum, legamus, vel quem ipse statuerit, modo Vi­ rum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta

Acta Ioannis Pauli Pp. II 763 scribantur atque sinceris exemplis ad Sacram Fidei Propagandae Con­ gregationem cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesima mensis Martii, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto. AUGUSTINUS Card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis Loco £B Plumbi In Secret. Status tab., n. 85296. III UABAGANA AGNELLUS Card. Rossi 8. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Eugenius Sevi, Proton. Apost. Detractis quibusdam territoriis a dioecesi Montis Hagensis, in Papua Nova Guinea dioecesis nova conditur nomine Uabagana. IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM Universae ecclesiae administrationi praepositi, ubi spes nova afful­ geat posse christianam religionem meliore uti fortuna, eo sane non du­ bitamus sollicitam intendere mentem. Hic enim unus articulus regnat in corde : quomodo fidem Christi, patrimonium scilicet omnium pre­ tiosissimum, et tueamur, et propagemus, et quasi in animos insculpamus. Quapropter, cum in Papua Nova Guinea christiana religio Dei gratia atque labore Missionariorum felicia ceperit incrementa atque praevidea­ tur maiora esse captura, visum est Venerabilibus Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositis bene fieri si, divisa dioecesi Montis Hagensis, nova con­ deretur in fidelium christianorum utilitatem. Quae probantes, apostolica Nostra auctoritate haec statuimus. Territorium civilis provinciae vulgo Enga a dioecesi Montis Hagensis dividimus, quo novam dioecesim constituimus, ab urbe principe eius dicionis, Uabaganam appellandam, metropolitanae Sedi Montis Hagensis, ad quam dignitatem hodie hanc dioecesim eveximus, suffraganeam; ita ut ipsa archidioecesis Montis Hagensis deinceps tantum territorium provinciae civilis vulgo Western

Acta Ioannis Pauli Pp. II 763

scribantur atque sinceris exemplis ad Sacram Fidei Propagandae Con­

gregationem cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodevicesima mensis Martii,

anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI

a publicis Ecclesiae negotiis

Loco £B Plumbi

In Secret. Status tab., n. 85296.

III

UABAGANA

AGNELLUS Card. Rossi

8. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Eugenius Sevi, Proton. Apost.

Detractis quibusdam territoriis a dioecesi Montis Hagensis, in Papua Nova

Guinea dioecesis nova conditur nomine Uabagana.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Universae ecclesiae administrationi praepositi, ubi spes nova afful­

geat posse christianam religionem meliore uti fortuna, eo sane non du­

bitamus sollicitam intendere mentem. Hic enim unus articulus regnat

in corde : quomodo fidem Christi, patrimonium scilicet omnium pre­

tiosissimum, et tueamur, et propagemus, et quasi in animos insculpamus.

Quapropter, cum in Papua Nova Guinea christiana religio Dei gratia

atque labore Missionariorum felicia ceperit incrementa atque praevidea­

tur maiora esse captura, visum est Venerabilibus Fratribus Nostris

S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione

praepositis bene fieri si, divisa dioecesi Montis Hagensis, nova con­

deretur in fidelium christianorum utilitatem. Quae probantes, apostolica

Nostra auctoritate haec statuimus. Territorium civilis provinciae vulgo

Enga a dioecesi Montis Hagensis dividimus, quo novam dioecesim

constituimus, ab urbe principe eius dicionis, Uabaganam appellandam,

metropolitanae Sedi Montis Hagensis, ad quam dignitatem hodie hanc

dioecesim eveximus, suffraganeam; ita ut ipsa archidioecesis Montis

Hagensis deinceps tantum territorium provinciae civilis vulgo Western

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!