31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 759

Tunc singuli, servato suo cuiusque ordine, sententiam aperuerunt.

Exceptis congregatorum Patrum suffragiis, Summus Pontifex haec

addidit verba :

Laetor sane, quod omnium sententiis postulatur, ut his Beatis

honores Sanctorum Caelitum decernantur. Quam ob rem

non discedendum esse arbitror a iudiciis peritorum membrorumque

Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, quippe

quae gravibus argumentis confirmentur.

Itaque hos Beatos dignos censeo, qui in Sanctorum album

referantur. Quod quidem, adiuvante Deo, sollemni ritu in Vaticana

Basilica vel in area ante eam patente faciam hoc anno :

nominatim id praestabo Beato Crispino a Viterbio die vicesima

mensis Iunii; Beato Maximiliano Kolbe die decima mensis Octobris;

Beatis Margaritae Bourgeoys et Ioannae Delanoue die

tricésima prima eiusdem mensis.

Denique omnes vos rogo, ut Deo impensas preces adhibeatis,

ut, quod modo decretum est, in Ecclesiae bonum vitaeque

christianae auctum feliciter vertat.

Statim ac SS.mus eloquio suo finem imposuit, caeremoniarum Ma­

gistro rogante, adstantibus Protonotariis Apostolicis ut acta iuridica

de omnibus supra recensitis conficerent, de more mandatum est.

Deinde, precatione « Regina coeli » dicta et benedictione a Summo

Pontifice impertita, Consistorium absolutum est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!