31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

742 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA COMMISSIONUM

PONTIFICIA COMMISSIO

DE SPIRITUALI MIGRATORUM ATQUE ITINERANTIUM CURA

DECRETUM

De specialibus concedendis tum facultatibus pro Cappellanis, tum privi­

legiis pro Christifidelibus variis in provinciis quod ad homines sedem

mutantes attinet.

Pro materna, quam gerit, cura Salutis Nuntium ad omnes homines

afferendi, 1

Ecclesia sollicite cogitat de peculiaribus vitae condicionibus,

quae cum humana sedium mutatione conectuntur. Id enim stabili

cuidam normae Sanctae Sedis respondet, ut vias ac rationes subsidia­

que pastoralia ad roborandam spiritualem vitam fidelium accommodata

inveniat ac provehat. Praecipuae autem facultates atque privilegia,

quae praeteritis annis in bonum migrantium, maritimorum et navi­

gantium largiter concessa sunt, multum se habere efficacitatis osten­

derunt. Quapropter, spiritualibus confirmata fructibus, qui uberes

hisce in campis percepti sunt, eadem Sancta Sedes, quandoquidem

pastoralis opera in bonum ceterarum classium hominum, qui sedium

mutationi obnoxii sunt, nova incrementa consecuta est, peropportu­

num esse ducit ad Cappellanos atque Christifideles harum classium

facultates atque privilegia respective extendere, quae ad sacrum apo­

stolatum amplificandum conferre possint.

Porro haec Pontificia Commissio, experimentis innixa hos per annos

perfectis itemque ob oculos habens facultates, quibus hactenus Cappel­

lani et Sacerdotes missionales migrationis et Apostolatus Maris frue-

bantur, necnon obsecundans praeceptis tum Oecumenici Concilii

Vaticani II tum Sodalium plenarii Conventus eiusdem Pontificiae

Commissionis, 2

postquam sententiam rogavit competentium Sacrorum

Romanae Curiae Dicasteriorum peculiariumque Coetuum seu Commis­

sionum Conferentiarum Episcopalium, in unam veluti tabulam sive

1

2

Cf. Mt 28, 16-20; Me 16, 45.

Qui Conventus diebus 27-29 mensis Octobris anno 1981 habitus est.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!