31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 739

ternae caritatis in filias, famulos, pauperes et patriam, quam vehe­

menter diligebat et eius adversas vicissitudines graviter fiebat.

Momentosa quaestio de eius pietate assequenda Caelinam ad

iustam viam inquirendam duxit, quapropter, demortuo viro, an­

no 1975 Romam petiit una cum filiabus Caelina, natu maiore, et

Hedvige, minore; quarum prior deinde matrimonium contraxit, mi­

nor autem cum matre mansit ut religiosam vitam vividius in diem

una simul foveret sub spirituali ductu P. Petri Semenenko, e Con­

gregatione Resurrectionis.

Qui occursus vero uberrimos fructus tulit; nam Serva Dei vo­

cationem religiosam manifeste persensit, ut sitim pietatis et in pro­

ximos egenos caritatis expleret ; simulque eius filia Hedviges, quae pri­

mum haud plene cum matre consentire ostendebat, anno 1881, super­

no illustrata lumine, religiosam vocationem perspexit, atque se matri

coniungere statuit tamquam prima sodalis condendae Congregationis

a Resurrectione. Ita in Urbe, anno 1882, Sororum a Resurrectione

D. N. I. C. Institutum originem habuit, cuius primae contubernales

fuere ipsa Dei Famula et filia Hedviges. Mox aliae quinque accessere

sodales.

In novo Instituto condendo Servae Dei propositum erat iuvenes

educare, pauperes, infantes et paroecialia opera custodire, migrantes

in propriis difficultatibus adiuvare ; nam Caelina magna sollicitudine

affecta semper fuit ex mìsera conditione eorum qui a Polonia disce-

debant ut pristinam oeconomicam conditionem meliorem redderent.

Nascentis vero religiosae familiae exordia suis non caruerunt dif­

ficultatibus : obvenere enim cito accusationes apud ecclesiasticas auc­

toritates, discrepantiae ab ipsis Patribus a Resurrectione, atque cen­

surae; neque id ab extraneis tantum, sed et a domesticis et ab ipsis

consanguineis propinquisque. Tot nihilominus inter anxietates atque

angustias, perseverans stabat Famula Dei, a Divino cordium Conso­

latore roborata, qui tandem aliquando hominum quoque mentes et

corda in Famulam suam, ut benevolenter sentirent, convertit; adeo

quidem, ut caritatis operibus actuosis, fidentiusque in dies se suaque

dicare studuerit. Die tandem 6 Ianuarii a. 1891, Urbis Cardinalis Vi­

carius ad vestitionem ac perpetuam professionem Servam Dei admisit

unaque simul Hedvigem, eiusdem filiam.

Eodem anno 1891 primam domum suae Congregationis fundavit

in urbe Kçty, inter Cracoviensis dioecesis fines ; ibique Caelina pri­

mos fructus laboris et amoris vidit, praesertim cum vocationum in-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!