31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

738 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

insigne atque etiam memorabile omnium christifidelium oculis spec­

taculum exhibuit in quovis suae vitae statu ; mulier enim, materfa-

milias, vidua, religiosa et fundatrix Congregationis religiosarum, sem­

per et ardenter ad christianam perfectionem contendit.

In tali ratione vitae singularissima evadit similitudo inter sancti­

tatem Caelinae et mandata a Sacrosancto Oecumenico Concilio Va­

ticano II concredita : « Cunctis proinde perspicuum est, omnes christi­

fideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitu­

dinem et caritatis perfectionem vocari, qua sanctitate, in societate

quoque terrena, humanior vivendi modus promovetur. Ad quam per­

fectionem adipiscendam fideles vires secundum mensuram donationis

Christi acceptas adhibeant, ut Eius vestigia sequentes Eiusque ima­

gini conformes effecti, voluntatem Patris in omnibus obsequentes,

gloriae Dei et servitio proximi toto animo sese devoveant. Ita sanctitas

Populi Dei in abundantes fructus excrescet, sicut in Ecclesiae historia

per tot Sanctorum vitam luculenter commonstratur » (Lumen Gen­

tium, n. 40).

Caelina Chludziñska primam vidit lucem in Poloniae Orientalis

urbe Antowil, inter fines regionis Vitebsk (Bielorussia), die 29 Octo­

bris anni 1833 ex legitimis coniugibus Ignatio Chludziñski et Rosalia

Clementina Kossow, genere censuque praeclaribus, christiana vero vir­

tute praeclarioribus, qui tertio die eam sacris Baptismatis undis lu-

strandam curarunt nihilque reliquerunt quominus tenellum animum

ad germanam pietatem conformarent. Vividam sortita indolem, acrique

ingenio praedita, Caelina litteris, historiae, idiomatibus et musicae

aliisque rebus, quae electam iuvenem decerent, operam navavit.

Pietate et puritate ab unguiculis insignis, quamvis divino ser­

vitio se dedere exoptasset, suadentibus tamen parentibus auditoque

conscientiae suae Moderatore, claro et divite nupsit viro Iosepho Bo-

rzecki; ipse Episcopus, in cathedrali ecclesia Vilnensi, die 26 Novem­

bris anni 1853 matrimonium celebravit. Honestissimi coniuges quat­

tuor filios genuerunt, ex quibus solummodo Caelina et Hedviges fue­

runt superstites; familia vero primum apud Grodno, in avita magione

Borzecki, dein Vindobonae, valetudinis viri recuperandae gratia, do­

micilium elegerunt anno 1869, sed conamen infelix evasit, quia Iose­

phus pie in Domino anno 1874 obdormivit.

Caelina vero pietatem, quae ad omnia est utilis (cfr. 1 Tim 4, 8),

fovere numquam destitit, non solum religionis causa, sed etiam ma-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!