31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

732 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Petri Cathedram obsequium. Pastorale studium adhibuit in quemlibet

personarum ordinem et in quolibet Institutum. Nihil eum effugiebat ad

vitam religiosam gregis pertinens : ecclesiarum restauratio et aedificatio,

scientia et pietas cleri, sodalitates catholicae, boni libri typis exscripti,

missiones ad populum, conventus eucharistici, conventus Mariani, con­

ventus Actionis Catholicae et religiosae.

Quandoquidem sicut Apostoli nova semper negotia suscipiebat, nihil

tamen praetermittens muneris sui pastoralis, ab anno 1916 adiuvit

Servum Dei P. Paulum Manna in instituenda Unione Missionaria

Cleri, cuius primus fuit Praeses, omnia industriae subsidia et instru­

menta in ea consumens plus decennium, quantum eum sinebant oc­

cupationes dioecesis.

Servus Dei multiplici opera sua pro Unione Missionaria Cleri fuit

unus ex praecipuis fautoribus cooperationis missionariae post prius

totius orbis terrarum bellum.

Interea Institutum a Servo Dei conditum numero augebatur et

ardore apostolico eminebat. Fundator autem in vita religiosa et in

regulae disciplinae exemplo erat, paupertate et humilitate praecel­

lens, et ipse vota religiosa professus. Anno 1904 altera missionariorum

manus ad Sinam profecta est. Anno 1928 Fundator missiones suas

visitavit, ut missionarios hortaretur in multis rebus adversis in quas

incider ant ob difficillimam rei publicae et societatis condicionem.

Interim variae domus formationis ortae erant in Italia. Nonis

Novembris, laboribus et pastorali navitate defessus, pie accepto In­

firmorum Sacramento et Sanctissimo Viatico, facta publica fidei pro­

fessione et Deo implorato pro clero et populo, Servus Dei virtutum

et meritorum plenus in Domino obdormivit.

Tanta virtutum fama floruerat, ut totus populus Parmensis eius

mortem defleret eiusque funus inusitato concursu honoraret. Voce

communi sanctus renuntiabatur, et fama prodigiorum in vita et post

mortem electorum per totam regionem vulgata est et, per eius filios

missionarios, ad longinqua terrarum orbis pervenit.

Fulsit eius fides ex verbis et operibus; divinae Providentiae fidu­

cia eum in aerumnis sustinuit; inexhausta eius caritas erga Deum

et fratres oculis omnium fuit subiecta.

Fide, spe, caritate motus est ad condendum Institutum missiona­

rium iisdemque suffultus in difficultatibus innumeris quas offendit

et in Instituto condendo et in difficili dioecesis regimine.

Servus Dei, qui inter Episcopos Itálicos eminuit horumque in se

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!