31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 7

sulimus, iis vero praesertim qui, ob varios eventus patriae finibus re­

lictis, luporum rapacium insidiis perire periclitantur. Cum igitur con­

dicionem cognitam habeamus catholicorum Armeniorum in Canada et

in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis degentium, cum­

que Venerabilibus Fratribus Nostris Sacrae Congregationi pro Ecclesiis

Orientalibus praepositis, Armeniorum Patriarchae cum suo Synodo,

necnon Praesidi Conferentiae Episcopalis utriusque, quam supra me­

moravimus, dicionis, visum sit esse prospiciendum per Apostolicum

Exarchum, Nos re bene reputata, Nostra usi suprema auctoritate, Exar-

chatum Apostolicum constituimus pro catholicis ritus Armenii in Ca­

nada et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis commo­

rantibus. Exarchi erit consultores, qui sibi adsint, eligere una cum

Syncello, et iuvenes in sortem Domini vocatos in Seminario Minore

ibi condendo instituere et sacerdotio initiare. Mensa exarchalis, quae

dicitur, efficietur sive pecunia quam populus dabit, sive statutis tri­

butis paroeciarum ritus Armenii, sive reditibus bonorum Exarchatus,

sive denique certo subsidio, quod Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orien­

talibus et Patriarchatus administratio suppeditabunt. Has autem Lit­

teras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus, ita quidem ut

quae per eas decreta sunt ab iis, quorum res est, religiose serventur,

atque igitur vim suam obtineant. Contrariis quibuslibet non obstan­

tibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Do­

mini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri

tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI LADISLAUS Card. RUBIN

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef.

Loco £& Plumbi

In Secret. Status tab., n. 77834.

Godefridus Mariani, Proton. Apost.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!