31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

¡Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 69

structi sunt super fama sanctitatis vitae, virtutum et miraculorum in

genere, necnon super scriptis Servae Dei. Quae iuridicae inquisitiones

Sacrae Congregationi, quae tunc vocabatur, Rituum exhibitae fuerunt.

Interim plurium sacrorum Antistitum aliorumque sive ecclesiastica

sive civili in dignitate constitutorum Summo Pontifici sunt adhibitae

litterae, quibus, ut Causa Servae Dei apud Sedem Apostolicam in­

troduceretur, expostulatum est.

Servatis igitur de iure servandis, scripta Servae Dei examini revi-

sorum subiecta fuerunt ; et quoniam quidem eadem scripta non erant

Famulae Dei tribuenda ad normam canonis 2042 C. I. C, Decretum

exiit praedictae Sacrae Congregationis die 18 mensis Maii anno 1927,

quo statutum est nihil obstare quominus ad ulteriora procederetur in

Causa. Parata est itaque Positio super introductione Causae anno 1928

typis edita. Quae tamen Positio suetae disceptationi non fuit subiecta

ob Decretum Sacrae tunc Congregationis Officii die 30 Novembris a. 1928

datum. Siluit itaque Causa donec, instante Coetu Episcoporum Ger­

maniae, Sacra, quae nunc vocatur, Congregatio pro Doctrina Fidei,

die 1 mensis Iunii a. 1973, suum vetitum, probante Paulo Papa VI,

removit, ea tamen lege, ut iterum scripta, quae Servae Dei tribuerentur,

a peritis perpenderentur. Quod cum factum esset, super Positione in­

troductionis Causae bis, ad iuris normam, est disceptatum : primum

quidem a Patribus Consultoribus, in Congressu, qui dicitur, Peculiari

die 10 mensis Februarii anni 1981 habito; deinde in Coetu Cardina­

lium Particulari, ponente seu relatore Em.mo ac Rev.mo Ladislao Ru­

bin, die 28 Aprilis eodem anno 1981 celebrato. Qui omnes Causam ipsam

esse introducendam censuerunt, si id Summo Pontifici placuisset.

Facta demum Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum

Cardinalem Praefectum fideli relatione, Sanctitas Sua responsum Sa­

crae Congregationis pro Causis Sanctorum ratum habuit et confirmavit,

videlicet Causam Servae Dei Annae Catharinae Emmerick esse intro­

ducendam, ita quidem ut Positio super virtutibus in specie Officio Histo­

rico-Hagiographico ipsius Sacrae Congregationi committeretur appa­

randa.

Datum Romae, die 4 Maii A. D. 1981.

L. & S.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

83 Iosephus Casoria, Archiep. tit. Foronovan., a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!