31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

682 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

VIII

Sancta Hedviges Silesiana totius circumscriptionis ecclesiasticae Gorlicensis

praecipua apud Deum Patrona confirmatur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Cum venerabilis Frater Bernardus

Huhn, Episcopus titulo Tasaccorensis et Administrator ipse Apostolicus

Gorlicensis, sua ipsius universorumque presbyterorum ac fidelium to­

tius provinciae ecclesiasticae Gorlicensis vota significaverit ut Sanctam

Hedvigem Silesianam, cuius videlicet memoria intra eiusdem dicionis

fines plura iam saecula vigeret, principalem Patronam illius declara-

remus provinciae, libenti quidem animo Nos talibus concedendum pre­

cibus esse censemus. Fore enim maximopere confidimus ut, quem ad

modum christianus ille populus Sanctam Hedvigem magna religione

animarumque utilitate prosecutus est immo et complura templa ei di-

cari voluit et varia opera beneficentiae socialis eius nomine decorari,

sic in posterum pariter tempus vel sanctiore adfectu ipsam ac fideliore

imitatione excolant iam renuntiatam Patronam. De sententia ideo Sa­

crae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino, apostolica No­

stra potestate harumque Litterarum vi et perpetuum in modum Sanctam

Hedvigem Silesianam declaramus atque confirmamus praecipuam apud

Deum totius circumscriptionis ecclesiasticae Gorlicensis Patronam, om­

nibus rite adiectis honoribus ac privilegiis quae id genus principalibus

Ecclesiarum Patronis iure conveniunt. Contrariis quibusvis non obstan­

tibus. Quae edicentes decernimus ut praesentes hae Litterae firmae

validae sint et efficaces iugiter permaneant suosque plene effectus et

integros sortiantur atque obtineant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vi mensis

Aprilis, anno Domini MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

Loco Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tab., n. 84918.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!