31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

676 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ratas esse volumus suamque habere vim, contrariis quibuslibet neutiquam

obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die

XIV mensis Octobris anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

Loco £g Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tab., n. 29990.

II

Templum Familiae Sacrae dicatum intra archidioecesis Nairobiensis fines

ad titulum honoremque Basilicae Minoris provehitur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Templum istud praeclarum Familiae

Sacrae dicatum intra Archidioecesis Nairobiensis fines, quod

merito quidem ob structurae modum artisque christianae ornatum necnon

ob frequentis populi cultum ac pietatem reliquas eminet inter eiusdem

communitatis sacras aedes insigne, non sine optima omnino

causa Venerabili Fratri Nostro Mauritio S. R. E. Cardinali Otunga,

Archiepiscopo ipsi Nairobiensi, visum etiam dignum est et idoneum

quod veluti primum eius modi aedificium cohonestaretur Basilicae Minoris

titulo. Provida igitur mente Praesul ille ab hac expetivit Apostolica

Sede ut talis usquequaque dignitas gregis sui adiceretur Ecclesiae

Cathedrali, plane videlicet confisus magnam exinde proventuram

esse cleri ac populi sui utilitatem. Quibus Nos libenti animo precibus

obsequentes atque accipientes simili voluntate sententiam Sacrae Congregationis

pro Sacramentis et Cultu Divino statuimus harum Litterarum

vi Nostraque potestate apostolica ut quod supra commemoravimus

templum Deo consecratum in honorem ipsius Sacrae Familiae legitime

ad titulum provehatur honoremque Basilicae Minoris et augeatur simul

universis iuribus ac privilegiis quae aedibus illo insignitis nomine

rite recteque conveniunt. Praecipimus tamen ut omnia et singula ea

observentur quae per Decretum « De titulo Basilicae Minoris » die vi

mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum adserventur oportet. Contrariis

quibusvis rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die xv mensis

Februarii anno MCMLXXXII Pontificatus Nostri quarto.

Loco £ß Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tab., n. 81580.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!