31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

672 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

iusta portione sibi obventura e divisione bonorum archidioecesis S. An­

tonii sedulo secundum can. 1500 O. I. C. facienda. In iis vero, quae

ad sacerdotalem tironum educationem et institutionem spectant, ser­

ventur praescripta iuris communis, ratione simul habita Decreti Con­

cilii Vaticani II «Optatam totius» atque normarum a Sacra Congre­

gatione pro Institutione Catholica editarum. Decernimus praeterea ut,

constitutione eiusdem novae dioecesis ad effectum deducta, sacerdotes

censeantur Ecclesiae adscripti in qua ecclesiasticum habent officium

vel beneficium; ceteri clerici atque Seminarii alumni ei addicantur

dioecesi intra cuius fines legitimum domicilium habent. Ceterum man­

damus ut actorum documenta, quae aut ad novam Ecclesiam eiusve cle­

rum aut ad fideles vel ad bona temporalia pertinent, a Curia archidioe­

cesis S. Antonii ad Curiam dioecesis Victoriensis nunc conditae ce­

leriter transmittantur, ut in condendo ibi tabulario asserventur. Quae

hic nunc statuta sunt, ea exsequatur Venerabilis Frater Pius Laghi,

Archiepiscopus titulo Maurianensis et in Foederatis Americae Septem­

trionalis Civitatibus Delegatus Apostolicus, quem Nos deputamus de­

bitisque facultatibus instruimus una cum libertate talis officii subde­

legandi viro in ecclesiastica dignitate constituto, salvo utcumque onere

curandi ut, certa et vera singulorum de peracta exsecutione documen­

torum exempla, sueto more obsignata sigilloque impressa, Sacrae Con­

gregationi pro Episcopis cito mittantur. Has denique Apostolicas Lit­

teras volumus nunc et in posterum ratas esse, contrariis quibuslibet

non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio decimo mensis Aprilis,

anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontifica­

tus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI © SEBASTIANUS Card. B AGGIO

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Episc. Praefectus

Loco £ß Plumbi

In Secret. Status tab., n. 88008.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Liborius Scaccia, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!