31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

670 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

facimus (hodie enim ad hanc dignitatem ereximus) metropolitanae Sedi

Bamendanae, eiusque episcopum iuri archiepiscopi Bamendani. Simul

ac fas erit, Canonicorum collegium condatur iuxta normas per alias Lit­

teras apostolicas edendas; interim vero consultores dioecesani eorum

loco deligantur, qui ad normam iuris sacro dioecesis Praesuli assistant.

Haec quae praescripsimus ad exitum perducat Venerabilis Frater Do­

natus Squicciarini, Archiepiscopus titulo Tiburniensis atque in Cam-

maruniensi Republica Pro-Nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sa­

cerdos, confectique negotii documenta sueto modo exarata ad Sacram

Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittat. Has Litteras

Apostolicas ratas esse sive nunc sive in posterum volumus, contrariis

quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decima octava mensis

Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pon­

tificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI

a publicis Ecclesiae negotiis

Loco £& Plumbi

In Secret. Status tab.. n. 85887.

V

VICTORIEN, IN TEXIA

AGNELLUS Card. Rossi

S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Quibusdam locis ab archidioecesi S. Antonii aliisque a Galvestoniensi-

Houstoniensi Ecclesia necnon a dioecesi Corporis Christi reliquis detractis

nova conditur Ecclesia nomine Victoriensis in Texia.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Libenter quidem, cum tempus necessitasque postulat, consilia con­

firmamus inceptaque fovemus quae aptiora videantur ad verum domi­

nici gregis bonum provehendum, inter quae profecto adnumerantur con­

gruae dioecesium divisiones novarumque constitutiones, quibus nempe

et pastorali Episcoporum cura in particularibus Ecclesiis expeditius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!