AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

666 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale elesia Theatina constabit ex suffraganeis Ecclesiis : Vastensi, Lancia- nensi, quae dignitatem archiepiscopalem servabit, et Ortonensi, quae perget esse aeque principaliter coniuncta cum Ecclesia Lancianensi. Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Vincen­ tium Fagiolo, Archiepiscopum Theatinum atque Conferentiae Episcopa­ lis Aprutinae et Molisinae Praesidem, factis ad id necessariis et op­ portunis facultatibus, quas alii legare poterit, modo viro in ecclesia­ stica dignitate constituto. Re vero acta, documenta exarentur et eorum sincerum exemplar quam primum ad Sacram Congregationem pro Epi­ scopis mittatur. Contrariis nihil obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto. AUGUSTINUS Card. CASAROLI © SEBASTIANUS Card. BAGGIO a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Episc. Praefectus Loco £g Plumbi In Secret. Status tab., n. 84248. Il YAUNDEN. ET ALIARUM Marcellus Rossetti, Proton. Apost. Liborius Scaccia, Proton. Apost. Quattuor Provinciae ecclesiasticae constituuntur in Republica Carama- runiensi. IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM Eo magis catholica Ecclesia vigescit et dilatatur, atque efficacius animarum saluti prospicit, quo aptius eius in orbe terrarum portiones ordinantur et stabiliuntur. Cum igitur in Republica Cammaruniensi haec redemptorum pia Mater prosperrimis sit locupletata incrementis et in posterum uberiores provideantur fructus sive Ordinariorum sive cleri eiusdem nationis et adventicii alacri industria, oportere duximus novas circumscriptiones ecclesiasticas constituere fidelium necessitati­ bus consulentes. Quam ob rem, audito consilio Venerabilium Fratrum

Acta Ioannis Pauli Pp. II 667 Nostrorum S.R.E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositorum et faventis sententiae eorum, quorum intererat, habita ratione, suprema Nostra Apostolica auctoritate haec quae sequuntur statuimus. Quattuor erunt deinceps in Republica Cam- maruniensi ecclesiasticae provinciae, et quidem : 1) Provincia ecclesiastica Yaundensis, quae constabit ex archiepi­ scopali metropolitana residentiali Ecclesia Yaundensi atque suffraganeis Ecclesiis residentialibus Dumensi, Mbalmayoënsi, Sangmelimaënsi, Ba- fiensi ; 2) Provincia ecclesiastica Dualaënsis, quae constabit ex archiepi­ scopali metropolitana residentiali Ecclesia Dualaënsi ac suffraganeis Ecclesiis residentialibus Nkongsambensi et Bafussamensi ; 3) Provincia ecclesiastica Garuensis, quae constabit ex archiepisco­ pali metropolitana Ecclesia Garuensi et suffraganeis Ecclesiis residen­ tialibus Maruana-Mokolensi et Yaguana ; 4) Provincia ecclesiastica Bamendana, quae constabit ex archiepi­ scopali metropolitana residentiali Ecclesia Bamendana et suffraganeis residentialibus Ecclesiis Bueaënsi et Kumboënsi, hoc ipso die condita. Qui hactenus autem Ecclesiis praeerant, quae sunt metropolitanae hasce per Litteras Apostolicas constitutae, eos ad archiepiscopalem dig­ nitatem evehimus. Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Donatum Squicciarini, Apostolicum in Republica Cammaru- niensi Pro-Nuntium, factis ad id necessariis et opportunis facultatibus, quas alii legare poterit, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero acta, documenta exarentur et eorum exemplar quam primum ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittatur. Has Litteras Apostolicas ratas esse volumus sive nunc sive in poste­ rum, contrariis nihil obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pon­ tificatus Nostri quarto. AUGUSTINUS Card. CASAROLI AGNELLUS Card. Rossi a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus Loco £ß Plumbi In Secret. Status tab., n. 84742. Iosephus Del Ton, Proton. Apost. Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 667

Nostrorum S.R.E. Cardinalium Sacrae Congregationi pro Gentium

Evangelizatione praepositorum et faventis sententiae eorum, quorum

intererat, habita ratione, suprema Nostra Apostolica auctoritate haec

quae sequuntur statuimus. Quattuor erunt deinceps in Republica Cam-

maruniensi ecclesiasticae provinciae, et quidem :

1) Provincia ecclesiastica Yaundensis, quae constabit ex archiepi­

scopali metropolitana residentiali Ecclesia Yaundensi atque suffraganeis

Ecclesiis residentialibus Dumensi, Mbalmayoënsi, Sangmelimaënsi, Ba-

fiensi ;

2) Provincia ecclesiastica Dualaënsis, quae constabit ex archiepi­

scopali metropolitana residentiali Ecclesia Dualaënsi ac suffraganeis

Ecclesiis residentialibus Nkongsambensi et Bafussamensi ;

3) Provincia ecclesiastica Garuensis, quae constabit ex archiepisco­

pali metropolitana Ecclesia Garuensi et suffraganeis Ecclesiis residen­

tialibus Maruana-Mokolensi et Yaguana ;

4) Provincia ecclesiastica Bamendana, quae constabit ex archiepi­

scopali metropolitana residentiali Ecclesia Bamendana et suffraganeis

residentialibus Ecclesiis Bueaënsi et Kumboënsi, hoc ipso die condita.

Qui hactenus autem Ecclesiis praeerant, quae sunt metropolitanae

hasce per Litteras Apostolicas constitutae, eos ad archiepiscopalem dig­

nitatem evehimus. Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem

Fratrem Donatum Squicciarini, Apostolicum in Republica Cammaru-

niensi Pro-Nuntium, factis ad id necessariis et opportunis facultatibus,

quas alii legare poterit, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto.

Re vero acta, documenta exarentur et eorum exemplar quam primum

ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittatur.

Has Litteras Apostolicas ratas esse volumus sive nunc sive in poste­

rum, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die duodevicesimo mensis

Martii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pon­

tificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI AGNELLUS Card. Rossi

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

Loco £ß Plumbi

In Secret. Status tab., n. 84742.

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!