31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

666 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

elesia Theatina constabit ex suffraganeis Ecclesiis : Vastensi, Lancia-

nensi, quae dignitatem archiepiscopalem servabit, et Ortonensi, quae

perget esse aeque principaliter coniuncta cum Ecclesia Lancianensi.

Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Vincen­

tium Fagiolo, Archiepiscopum Theatinum atque Conferentiae Episcopa­

lis Aprutinae et Molisinae Praesidem, factis ad id necessariis et op­

portunis facultatibus, quas alii legare poterit, modo viro in ecclesia­

stica dignitate constituto. Re vero acta, documenta exarentur et eorum

sincerum exemplar quam primum ad Sacram Congregationem pro Epi­

scopis mittatur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die secundo mensis Martii, anno

Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo, Pontificatus Nostri

quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI © SEBASTIANUS Card. BAGGIO

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Episc. Praefectus

Loco £g Plumbi

In Secret. Status tab., n. 84248.

Il

YAUNDEN. ET ALIARUM

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Liborius Scaccia, Proton. Apost.

Quattuor Provinciae ecclesiasticae constituuntur in Republica Carama-

runiensi.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Eo magis catholica Ecclesia vigescit et dilatatur, atque efficacius

animarum saluti prospicit, quo aptius eius in orbe terrarum portiones

ordinantur et stabiliuntur. Cum igitur in Republica Cammaruniensi

haec redemptorum pia Mater prosperrimis sit locupletata incrementis

et in posterum uberiores provideantur fructus sive Ordinariorum sive

cleri eiusdem nationis et adventicii alacri industria, oportere duximus

novas circumscriptiones ecclesiasticas constituere fidelium necessitati­

bus consulentes. Quam ob rem, audito consilio Venerabilium Fratrum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!