31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

An. et vol. LXXIV 5 Iunii 1982 N. 6

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

Directio: Palazzo Apostolico - Città del Vaticano — Administratio: Libreria Editrice Vaticana

ACTA IOANNIS PAULI PP. II

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

THEATINA ET ALIARUM

Nova Provinciae ecclesiasticae Theatinae recognitio.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Fructuosae Ecclesiae administrationi et catholicorum bono spiritali

non parum prodest circumscriptiones ecclesiasticas iusta ratione con­

stitui. Quod considerantes Sacrorum Antistites regionis Aprutinae et

Molisinae, atque normis Decreti Sacrosancti Concilii Oecumenici Va­

ticani II «Christus Dominus», n. 40 obsequentes, ab hac Apostolica

Sede postulaverunt ut provinciae ecclesiasticae Theatinae fines oppor­

tune recognoscerentur. Nos autem, quorum est ex divino mandato ne­

cessitatibus omnium Christi gregis portionum sollerti cura prospicere,

pro certo habentes huiusmodi petitionem in animarum salutem esse

cessuram, preces eorundem admisimus et haec quae sequuntur Nostra

Apostolica potestate statuimus et decrevimus. Circumscriptiones ec­

clesiasticae, quae intra fines provinciae civilis Theatinae comprehen­

duntur, provinciae ecclesiasticae Theatinae adgregentur et iuri metropo­

litano eius Archiepiscopi ad normam iuris communis subiciantur, Archi­

dioecesi Lancianensi non excepta, quae tamen titulum metropolitanum

amittet, exstincta provincia eiusdem nominis. Proinde metropolitana Ec-

43 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!