31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

654 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

eandem Curiam Antiochenam Maronitarum annis 1973, de inquisitio­

num tum ordinaria tum apostolica potestate instructarum iuridica vi

et validitate latum est Decretum die 24 Octobris a. 1974.

Servatis igitur omnibus de iure servandis, quaestio agitata est

apud hanc Sacram pro Causis Sanctorum Congregationem super vir­

tutibus theologalibus et cardinalibus eisque adnexis Servae Dei; et

quidem primum, die 19 Maii a. 1981, in Congressu Peculiari Consulto­

rum Theologorum, deinde vero, die 15 Decembris a. 1981, in Coetu

Plenario Patrum Cardinalium, ponente seu relatore Rev.mo Cardinali

Vladislao Rubin. Et omnes, tum Patres Consultores Omcialesque Prae­

lati, tum Cardinales Patres proposito dubio num Serva Dei heroicum

attigisset virtutum fastigium adfirmantes responderunt.

Facta postmodum de hisce omnibus Ioanni Paulo Papae II fideli

relatione die 7 Ianuarii a. 1982, Sanctitas Sua vota Sacrae Congrega­

tionis rata habens, mandavit ut Decretum super heroicis Famulae Dei

virtutibus rite appararetur.

Quod cum factum esset, hoc die Summus idem Pontifex, accitis

Cardinalibus Praefecto huius Sacrae Congregationis atque memorato

Causae ipsius Cardinali Ponente, meque Antistite a Secretis ceterisque

de more con vocandis, iisque astantibus, Decreto suo sancivit : Constare

de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate cum in Deum tum in

proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia

et Fortitudine earumque adnexis Servae Dei Rebeccae Ar-Rayès de

Himlaya apud Bikfaya, monialis professae Ordinis Libanensis Maroni­

tarum, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum rite promulgari et in acta S. Congregationis

pro Causis Sanctorum referri mandavit.

Datum Romae, die 11 mensis Februarii, A. D. 1982.

L. © S.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

© Traianus Crisan, Archiep. tit. Drivasten., a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!