31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 653

patientiae, ut esset eius passionis particeps. Religiosas et novitias hor­

tabatur ut essent patientes, eiusque consilia magni erant ponderis,

quandoquidem id exsequebatur, quod docebat. Solus novit Deus vim

acerborum dolorum, quos illa tolerabat; neque die neque nocte enim

ii remittebant. Nihilo minus nemo umquam eam audivit murmuran-

tem, vel lamentantem, vel a Deo petentem ut se doloribus liberaret;

namque sine intermissione aequo animo fuit, serena et grata in Do­

minum pro morbo quo erat affecta; quin etiam ipsum morbum existi­

mavit donum pretiosum sibi a Dei missum, ut posset «adimplere in

carne sua ea quae desunt passionibus Christi, pro corpore eius, quae

est Ecclesia» (cfr. Col 1, 24).

Soror Rebecca ideo patienter tulit cum gaudio morbum, quia om­

nino se Divinae Providentiae commiserat. Dei enim voluntatem vide­

bat in omnibus, quae ei accidebant : « Fiat voluntas Dei » continenter

dictitabat, praesertim cum pateretur acerbius. Se idcirco divinae vo­

luntati permittere, non verba vana erant sed efficacia, quia ex hac

plena permissione vivebat.

Non solum Famula Dei non est questa dolores suos, sed neque

causa fuit cur quis de ea conquereretur, ne semel quidem. Tam comis

et humana etenim fuit tantaeque caritatis erga proximos, ut his mi­

nistrando se dederet, cuiuscumque regionis erant. In singula diei tem­

pora sequebatur praeceptum Christi, Dilecti sui : « Diligite invicem,

sicut dilexi vos». Virtus Servae Dei tam erat pulchra, ut esset etiam

perpetuo iucunda; unde eius praesentia grata erat et consuetudo sua­

vis et amoena. Ideo Sorores ofìiciosae erant in eam et aemulabantur

ut ei opitularentur.

Praeclara atque late diffusa sanctitatis fama, qua Dei Serva vivens

honestata erat, post eius obitum, in dies percrebrescens, supernis

signis visa est confirmari. Quam ob rem factum est ut Causa de Bea­

torum Caelitum honoribus eidem decernendis agi coepta sit. Proces­

sus igitur ordinaria potestate apud Curiam Antiochenam Maronitarum

anno 1929 constructi fuerunt, qui expleti Romam transmisi sunt apud

Sacram tunc Rituum Congregationem. Quibus canonice excussis edito-

que Decreto super scriptis Servae Dei tributis, Paulus Papa VI die 1

Iunii anno 1968 introductionis Causae commissionem propria, ut moris

erat, manu signavit. Recognita est deinde, die 22 mensis Februarii

anni 1969, oboedientia Decretis Urbanianis super indebito cultu latis,

atque apostolicis instructis processibus super virtutibus in specie apud

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!