31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 651

II

ANTIOCHENA MARONITARUM

Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Rebeccae Ar-Rayès de Himlaya

apud Bikfaya, monialis professae Ordinis Libanensis S. Antonii Maroni­

tarum.

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in

Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iu­

stitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis in gradu

heroico, in casu et ad effectum de quo agitur.

Serva Dei Rebecca Ar-Rayès nata est anno 1832 in pago Maronita

Himlaya, in montibus Libani sito, prope Bikfaya, quae est in medio

regionis. Nomen in baptismo ei inditum est Boutrossiéh (Petrina). Pa­

ter eius appellabatur Mrâd Sâber El-Choboq Ar-Rayès, mater autem

Rafqa (Rebecca) ex familia Gemayel. Cum septimum ageret annum,

amissa matre, orphana facta est : hoc primo gladio transfixa est. Pater

viduus novum matrimonium iniit; sed noverca parum erga eam dilec­

tionis habebat.

Adulescentula facta, Damascum se contulit, ubi famulata est quat­

tuor annos familiae Badaoui, vere christianae. Cum pubuisset, pater

eius, noverca et amita volebant eam in matrimonium collocare, sed ea

maritari recusavit, cum ad vitam consecratam inclinaret. Sui iuris

facta, anno 1853 ingressa est novam Congregationem « Mariametta-

rum», in urbe Bikfaya. Anno postulatus et duobus novitiatus transac­

tis, vota simplicia temporanea est professa et cepit docere parvulos

in scholis a « Mariamettis » administratis. Anno 1860 vehementissime

doluit eaedem christianorum factam in vico Maronita Deir-el-Qamar,

posito in montibus Libani. Dein, postquam aliquamdiu exstitit Bybli

et septem annos in urbe Ma'ad, Congregatio (( Mariamettarum » reso­

luta est, et Famula Dei, potius quam ad saeculum rediret, intravit in

monasterium S. Simonis El-Qarn ut monialis fieret in familia femini­

na Ordinis Libanensis Maronitae, in qua professionem monasticam edi­

dit die vicesimo quinto Augusti anno 1873.

Anno 1885 a Domino est morbo tantisque aerumnis exercita, ut

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!