31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 649

bensi ex publico aerario non amplius concedenda subsidia decrevit.

Cum haud idoneam ad communitatem hac tempestate ducendam sese

humiliter censeret, moderatricis officium cui a. 1873 destinata fuerat,

a. 1877 deposuit, admonitricis, magistrae novitiarum, assistentis et

directricis orphanarum munerum partes deinceps ad nutum oboedien­

tiae fideliter adimplens, vitae exemplis tunc maxime confirmando quod

antea ut normam vitae filiabus verbis proposuerat.

Annis nondum senex, virtutibus et meritis vero plena, ex gravi

pulmonum inflammatione, spiritu Iesu Mariae Ioseph saepius commen­

dato, in domo sua Rivibambensi, piissime in Domino die 12 Iunii a.

1883 obiit, ceu sancta a Populo Dei habita, qui miram eius noverat

caritatem impensamque omnium necessitatum sublevandarum mater­

nam sollicitudinem.

Mercedes Molina iis accensenda est virginibus prudentibus quae

obviam Christo cum lampade accensa fideliterque occurrunt (cfr. Mt

25, 7-10). Unum Christum adeo dilexit ut eumdem crucifixum in se­

metipsa pro facultate exprimeret, conformationis causam orationem

habens indeficientem, effectum autem actuosam sese impendendi pro

animabus voluntatem. In minimis sicut et in magnis vitae eventibus

Deum fide conspiciens eiusque in praesentia iugiter vivens, eius in

omnibus optata generose adimplere ceu propositum indeclinabile ha­

buit. Caritas autem spem alebat, quae Dei Famulam ab omnibus in

dies spiritu liberam faciebat, spe vicissim caritatem confirmante et

actuosiorem reddente. Mirum in se exstitit virtutum omnium exerci­

tium, operibus potius quam verbis probatum. Ex perenni cum Deo in

fide colloquio, haurire videbatur et vultus serenitatem et animi comi­

tatem, et eximiam in agendo et patiendo fortitudinem et praeclaram,

Spiritus sapientiae donum, prudentiam.

Sui prorsus immemor, nunquam valetudinis rationem habuit cum

de salute animarum procuranda provehendaque ageretur. Sic intellegi

potest etiam mirandus potius quam imitandus paenitentiae spiritus,

quo, moderatoribus iugiter oboediens, corpus suum castigavit (cfr. 1

Cor 9, 27), operibus probans quid in fragili etiam muliere amor in

Christum et Ecclesiam possit.

Sanctitatis fama qua vivens inclaruerat in dies percrebrescente

eaque supernis confirmata signis, factum est ut Causa de Beatorum

Caelitum honoribus eidem decernendis, triennio a Servae Dei obitu vix

transacto, apud Curiam Bolivarensem agi coepta sit, Processibus ta­

men politicis praesertim ex causis brevi interruptis et nonnisi aa. 1928-

42 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!