31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Episcopis 641

Congregationis pro Episcopis Praefecti, Abbatiam nullius Novae Nur­

siae in statum iuris communis religiosorum restituit eiusque vero ter­

ritorium, unam paroeciam SS.mae Trinitatis complectens, Ecclesiae

Perthensi adiungit.

Statuit insuper eadem Sanctitas Sua ut bona, si quae sint, et iura

ad praefatam paroeciam spectantia necnon documenta et acta eandem

respicientia Ecclesiae Perthensi transferantur.

Quibus super rebus hoc edi iussit Sacrae Congregationis pro Epi­

scopis Decretum, perinde valiturum ac si Apostolicae sub plumbo Lit­

terae datae forent.

Ad haec omnia exsecutioni mandanda, Summus Pontifex Exc.mum

P. D. Aloysium Barbarito deputat, necessarias et opportunas eidem

tribuens facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur,

quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito

ad eandem sacram Congregationem mittendi, cum primum fas erit,

authenticum exemplar actus peractae exsecutionis.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, ex Aedibus Sacrae Congregationis pro Episcopis,

die 12 mensis Martii anno 1982.

L. & s.

© SEBASTIANUS Card. RAGGIO, Praefectus

© Lucas Moreira Neves, Archiep. tit. Feraditanus maior, a Secretis

PROVISIO ECCLESIARUM

Latis decretis a Sacra Congregatione pro Episcopis, Ioannes Paulus

Pp. II iis quae sequuntur Ecclesiis sacros Praesules praefecit. Videlicet :

die 17 Februarii 1982. — Titulari episcopali Ecclesiae Mullitanae

R. D. Gregorium Rosa Chávez, e clero dioecesis S. Michaelis, rectorem

seminarii maioris vulgo (( San José de la Montana » in urbe Soteropoli,

quem deputavit Auxiliarem Exc.mi P. D. Arturi Rivera Damas, Epi­

scopi S. Iacobi de Maria et Administratoris Apostolici « sede vacante »

archidioecesis S. Salvatoris in America.

die 25 Martii. — Cathedrali Ecclesiae Sinopensi, noviter erectae,

Exc.mum P. D. Henricum Froehlich, S. L, hactenus Episcopum Ada­

man teae.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!