31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

6 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

chatum Apostolicum pro fidelibus ritus Armenii per omnes diciones

Americae Latinae atque Foederatarum Civitatum Mexicanarum commo­

rantibus condimus. Suademus praeterea ut Consultores exarchales eli­

gantur qui, una cum Syncello, Praesuli in gerendis negotiis assistant.

Mensam exarchalem constituent sive pecuniae a fidelibus sponte oblatae,

sive paroeciarum tributa, sive bonorum reditus ad exarchatum sequenti

tempore obvenientium, nec non subsidia a Sacra Congregatione pro

Ecclesiis Orientalibus et a Patriarchatus administratione in ipso initio

largienda. De pueris autem adulescentibus, qui ad sacerdotium Dei

instinctu vocentur, statuimus ut ad Seminarium minus ritus Armenii

in loco erigendum mittantur, ut rite instituantur et sacerdotio initien­

tur. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse et

fore volumus ; contrariis quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Eomae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Do­

mini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus Nostri

tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI LADISLAUS Card. RUBIN

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Eccl. Orientalibus Praef.

Loco ffî Plumbi

In Secret. Status tab., n. 77141-

II

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Liborius Scaccia, Proton. Apost.

CANADA ATQUE FOEDERATAE

CIVITATES AMERICAE SEPTEMTRIONALIS

Exarchatus Apostolicus pro fidelibus ritus Armenii in dicione Cana­

densi et in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis constituitur.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Divini Pastoris imaginem imitari cupientes, quem Sacrae Litterae

(cfr. Ez. 34, 1-16; Io. 10, 1-18) ovium gregis studiosissimum descri­

bunt, maxima cum cura Christi asseclis singularum Ecclesiarum con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!