31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 539

cessus honor pietatem erga tantam Matrem atque Dei Servum Franci­

scum Solano in pectoribus aleret, bene fieri censuimus, si admotae expo­

stulationi concederemus. Cum ergo constet omnia ad iuris leges esse

peracta, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu

Divino factis olim potestatibus de re statuit, placet beatam Mariam Vir­

ginem de Mercede Patronam principalem, Sanctum vero Franciscum So­

lano Patronum secundarium haberi et esse praelaturae Funesiopolitanae,

cum iuribus atque privilegiis quae rubricae faciunt. Contrariis nihil

obstantibus. Quod ut felix, faustum fortunatumque sit sive sacro Prae­

suli, sive clero atque populo Funesiopolitano, a Deo petimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis

Februarii, anno MDCCCCLXXXIV Pontificatus Nostri quarto.

Loco 83 Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tab., n. 80958.

IV

Templum B. M. V. quod vulgo « Notre Dame » cognominant in urbe

Marianopoli, in Canadia, ad dignitatem Basilicae Minoris evehitur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui semper, ab usque teneris annis,

Mariam, Christi Matrem, et amavimus quasi parentem alteram, et

coluimus ceu florem, et honoravimus tamquam caeli Reginam, nullam

sane oblatam occasionem omittimus, e qua et honor, et gloria, et laus

tantae Matris enascatur, cum id in Filii eius Redemptoris Nostri lau­

dem redundet. Stat enim per Mariam iri ad Iesum, atque Matris prae­

conio gloriam Filii contineri. Qua re, cum Venerabilis Frater Paulus

Grégoire, Archiepiscopus Marianopolitanus, suo ipsius nomine clerique

populique ab hac beati Petri Sede petierit ut templum paroeciale

B. M. V., quod populus cognominat ((Notre Dame» in urbe Mariano­

poli situm ad dignitatem Basilicae Minoris eveheretur, Nos, eius templi

tum maiestatem considerantes, tum elegantiam, tum maxime vitae reli­

giosae momentum, utpote in quo sive Deus sive eius castissima Mater

magna pietate observentur, admotae expostulationi aequo animo con­

cedimus, certa spe fore ut sancta Christi religio per hoc in pectoribus

crescat. Quae cum ita sint, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!