31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 537

puri, die prima Maii, Beatae Olaudinae Thévenet, die tertia Februarii,

Beatae Mariae Repetto, die quinta Ianuarii, in locis et modis iure

statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus

Sancti». Habita deinde oratione de uniuscuiusque Beati vita et virtu­

tibus eos venerati sumus summaque religione primi invocavimus. Quae

autem per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contra­

riis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die iv

mensis Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

Loco £B Sigilli

AUGUSTINUS Card. OASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tab., n. 81596.

II

Beata Maria Virgo sub titulo « Nossa Senhora da Assunçao (Santa Maria

Major) » tamquam principalis atque Sanctus Theotonius presbyter tam­

quam secundarius dioecesis Vianensis Castelli apud Deum Patroni con­

firmantur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum christianae vitae pro­

ficiat Sanctorum cultus eoque magis pietas erga Beatam Mariam Vir­

ginem, quae quidem « materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc

peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat,

donec ad felicem patriam perducantur» (L. G., 62), experiendo probe

novit Dei Populus, qui ubique terrarum omnique tempore honori sibi

duxit suos coram Deo intercessores habere. Huius rei plane sibi conscii,

non solum Clerus et Christifideles dioecesis Vianensis Castelli specia­

lem in modum iam diu Beatam Maria Virginem ad caelestem gloriam

assumptam et Sanctum Theotonium presbyterum venerantur, sed ipse

etiam Excellentissimus memoratae Ecclesiae Praesul, qui iam e com­

muni cleri ac populi optato electionem tum Beatae Mariae Virginis sub

titulo (( Nossa Senhora da Assunçao (Santa Maria Major) » uti princi­

palis Patronae tum secundarii apud Deum Patroni Sancti Theotonii

presbyteri approbavit, nuper ab Apostolica hac Sede poposcit ut pro­

bata electio rite confirmaretur. Hac de causa, sententiam Sacrae Con­

gregationis pro Sacramentis et Cultu Divino ratam habentes, vi et

35 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!