31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

512 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Art. 63

Firmo praescripto Art. 22 procuratores et advocati qui officio de­

fuerint, poterunt a S. R. Rota reprehensionis nota inuri, poena pecu­

niaria mulctari; suspendi, vel etiam ex albo advocatorum expungi,

audito tamen Collegio advocatorum consistorialium.

Art. 64

Procuratorum advocatorumque emolumenta non alia admittantur,

quam quae sunt probata.

TITULUS III

DE ORDINE IUDICIARIO IN S. R. ROTA SERVANDO

Art. 65

Applicentur Normae S. R. Rotae Tribunalis, editae anno 1934,

Tit. III, De ordine iudiciario, Art. 59-185, donec recognitae eaedem

fuerint iuxta novum Codicem Iuris Canonici.

APPENDIX

DECRETUM

DE ORDINARIO STUDIO SACRAE ROMANAE ROTAE

Nihil antiquius habuit Sacra Romana Rota, quam ut sua florerent

Studia, quibus non parvum decus et honorem in iuris historia sibi

comparavit.

Non est igitur mirum quod, vix in pristinum exercitium revocata,

Sacra Rota summam curam egerit in novo Studio instaurando, Ordi­

natione die 21 Decembris 1911 lata.

Etiam Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum, de matri­

monii sacramento apprime sollicita, novam edens Instructionem die 15

Augusti 1936, haec scribenda : « Hinc Sanctae Sedis mens est, et hoc

Rev.mi Ordinarii probe noscant, ut electi iuvenes, doctorali saltem

in iure canonico in hac Alma Urbe laurea decorati, praesertim apud

Studium Sacrae Romanae Rotae, ad processus rite conficiendos atque

ad recte iudicandum erudiantur, iustitia ac veritate ducibus».

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!