31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

508 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

4) parare scriptionem completam commorationum, claudere invo­

lucra decretorum vel communicationum expediendorum, certior antea

factus omnia rite subsignata esse et sigillo munita iuxta normas Tri­

bunalis ;

5) quolibet exeunte mense parare notam notificationum a curso-

ribus traditarum pro solutionibus iuxta taxas a Decano probatas;

itemque cum ratiocinatore perpendere expensas tabellionum eas ad-

scribendo arcae depositorum et aerario.

Art. 50

§ 1. - In Cancellaria Tribunalis Apostolici praecipuum Addicto­

rum munus est incumbere et parare redactionem epistularum aut noti­

ficationem actorum iudicialium, evolvendo atque explanando ea quae

iubentur decretis, rescriptis, etc.

§ 2. - Addicti obligatione tenentur servandi arctissimum secretum,

vel cum omnibus Tribunalis Officialibus quoties exscribant litteras aut

decreta Decano reservata.

§ 3. - Addicti curabunt ut scribant sine erroribus : quare numquam

scripta mittant ut subsignentur nisi prius eadem diligenter perlegerint.

Art. 51

§ 1. - Cursores, qui etiam munere apparitoris funguntur, debent :

1) notificare apud domicilium citationes aliaque acta Tribunalis,

conscribendo relationem notificationis cum indicatione personae cui

facta est, temporis et loci;

2) deferre cui destinantur litteras aut fasciculos aut providere

per tabelliones;

3) curare munditias et ordinem aedium Tribunalis et explere

omnia munia ipsis concredita ratione officii. Quolibet autem in casu

non poterunt ab officio abesse, ne propter exsecutionem quidem suorum

munerum, sine expressa licentia Moderatoris Cancellariae.

§ 2. - Insuper :

1) Duo Cursores custodien t etiam acta typis impressa causarum

et Archivum causarum unitarum : ista collocentur in aptis involucris

cum tribus exemplaribus sententiae vel decreti.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!